{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 148","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/148.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"De mated liquid ria verò solida iam dixi, ea se ratior habere, qua terrestris ad aqueam se habet sub tiam; materia siquidem Solis lapidea, tametsi ex se & sua natura ignea minimè sit ingentem tamen igneo illo aestuantes Oceani elemento calorem pariter concipit, adeoque sicut in terreno globo carbo succensus aut ferrum igne candens ad ignem flammeum se habet, ita sese habeant solidiores Solaris globi partes ad igneum liquorem quem veluti vase quodam continent. Addo scopulos illos montesque, quos tantopere miraris, quoque tam inusitato supra omnem carbunculorum, pyroporum, chrysolithorum, aliorumque pretiosorum lapidum su gorem longè excedente splendore coruscare vides, lucem quandam intensissimam naturâ sibi insita habere, ita vt nullus mortalium nec caloris vehementiam, qua seruent, nec lucis fulgorem nimis quo coruscant, nisi diuino adiutus praesidio, quo tu munitus es, sustinere possit. Et sane vel ipso experiento veritatem rei in corpore tuo facerem, nisi tui nossem animi imbecillitatem aut promissionis tibi factae memor essem, de non inferendo tibi vllo vitae periculo. Theodid: At rogo te mi Cosmiel, cur materia illa solida tanta ardoris vehementia non aduritur? Cosmiel, ne mireris fili; cur Aetna & Vesunius tanto iam tempore perenni igne arserunt, & tamen à tot annis montes adhuc perseuerant?","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 147","label":"IMLTUUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/147"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 149","label":"IMLTUUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/149"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}