{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 20","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/20.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"disserit: Nec tamen ipsum firmamentum, cum iuxta communem, & vulgatam acceptionem ex aqua ortum suum habuisse videatur, aut aquae in glaciem concretae aut materiae cuiquam tali, quae sui principium ortus ex humore percolato sumit, simile censendum est esse, qualem cristalli lapidis naturam esse constat, & paulò post. Ex his itaque nulli simile firmamentum esse censemus; est enim puerilis simplicisque profectò mentis tales de corporibus caelestibus opiniones habere; neque tamen, quoniam omnia in omnibus insunt, ignis in aëre, aër in aqua caeterorumque aliud inest in alio, & nullum omninò eorum, quae sub sensum cadunt, elementum sincerum est, mixtioneque caret, vt non sit aut medij aut oppositi particeps; firmamentum ob id ipsum, aut ex vno elementorum, aut ex omnibus mixtum esse asserere nobis placet, qui iam à diuina scriptura ita instituti sumus ete: uae cum ita sint, infatuata illa sapientia (Philosoph rum) aquas supercaelestes, & ab ignis caelestis ardore absumi solitas negantium & deridentium à te excussâ suscipe nobiscum veritatis Doctrinam, imperitam illam quidem sermone, at stabilem firmamque cognitione, quid in scriptura Verba S. Basi lij in Hexam significati habeat firmamenti nomen, nimirum naturam inde firiumat. sinuat, neutiquam reluctantem aut solidam, quaeue suo pondere grauis sit aut renitens, non eiusmodi dicit esse firmamentum, alioquin si sic grauem mole eius intelligis na","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 19","label":"INTUNN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/19"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 20-2","label":"TUTUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/20-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}