{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 25","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/25.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"in Genesin asserit; pertit. Theodoretus docet omnia Igitur & lucem, inquit, creauit quemadmodum ei libuit; astra ex communi elesicuti verò firmamento distinxit aquarum naturam, & mentorum massa esse quasdam sursum collocauit, reliquas deorsum reliquit; sic constructa. lucem illam pro arbitrio suo distinguens, luminaria magna & parua condidit; Quae distinctius refert S. Athanasius 5. Athanasius idem sentit. quaest: 83. in Gen: Et dixit Deus, fiat lux, & facta est lux; Haec lux magna & splendidissima cùm esset, diuisit eam Deus in luminaria, Solem, Lunam & reliqua. Quae & ProcoProcopius. pius commentario in Genesin eodem ferè verborum tenore refert: Deus, inquit, purissimam partem primigeniae lucis accipiens, transtulit in Solem, reliquam partem distribuit inter Lunam & reliqua astra; quemadmodum Deus vniuersam aquam, quae prius inundabat terram, in vnum quasi receptaculum, nempe in varia flumina puteosque coniecit, sic lucem in omnia diffusam vbertim in vnum contraxit, Solem, Lunam, caeteraque astra inde illustrauit. Vnde Iunilius Episcopus Africanus censebat ignem Iunilius. nostrum elementarem portiunculam esse luminarium caelestium, eiusdem naturae cum eo, eo quòd per vitra concaua, conuexaque Solis radij excepti Pręlusi cepti ignem sim nobis par Porrò Gregorius Nyssenus in Hex. non tantum ia Mundi corpora elementis constare, sed & singula qualitatibus elementis proprijs instructa fuisse, his verbis asserit: Non opinor vestram opinionem ab eo, quod probabile atque consentaneum est, aberraturam esse, si hoc Moysen intellexisse existimamus, quod ab initio quidem omnium illuminatrix vis apud seipsam coaceruata atque collecta facta sit lux, sed quoniam magna quaedam in illo subtili & agili ratione maioris & minoris differentia in vniuersa rerum natura esse cernebatur, triduum temporis spacium satis fuit, vt horum vnumquodque perspiceretur, & absque confusione alterum ab altero diduceretur discernereturque; vt id quidem, quod ex ignea natura subtile & leue, in summo loco sub sensum cadentis naturae versaretur: quidquid autem & tardum & ignauum esset, intra complexum tenuis illius & leuis circa sese coiret; atque hoc rursus pro differentia insitae sibi proprietatis in septem partes secaretur, omnibus particulis lucis, quae & aequales & eiusdem naturae essent, pro cognatione inter sese coalescentibus, & ab ijs, quae alterius generis essent separatis atque diremptis.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 24","label":"TUTUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/24"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 26","label":"TUTUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/26"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}