{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 275","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/275.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Certus enim, nihil ex huius stellis è terra videri. Cosmiel. Firmamenti sunt, & benè dicis, nullam harum è terra videri; est enim adeo immensum firmamenti expansum, vt id non dicam oculus, sed ne humana ratio quidem attingere possit. Theodid. Monstra rogo mihi iam Solem, Lunam, Terram, coeterosque globos circa Terram versatiles. Cosmiel. Applica oculum tuum mensorio huic baculo. Theodid. Applicui. Cosmiel. Quid vides? Theodid. Secundae magnitudinis stellam ego video. Cosmiel. Ille Sol vester est, quem & vestri Philosophi totum mundum illuminare opinantur. Vide iam vtrum hoc verum esse possit? Theodid: Si vera sunt, quae dicis, id impossibile esse arbitror. Sed vbi est Tellus, vbi Luna, vbi reliqua planetica sidera? Cosmiel. Omnia ob nimiam distantiam iam euanu runt praeter Iouem & Saturnum, quos vicinos Soli, instar quartae magnitudinis stellarum, intueris. Theodid. Sed quid hoc portenti? Nam neque Solem, neque Iouem, aut Saturnum moueri video, aequali ferè semper ab inuicem distantia dissidentes. Cosmiel.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 274-2","label":"LUTOLU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/274-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/274-2"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 276","label":"LUTOLU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}