{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 277","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/277.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Vt video, quas superius tibi innui rationes nondum. percepisti: Dico itaque, eò quòd ab Astronomis nunquam obseruata sint istiusmodi Mundi phoenomena, non arguit illa non esse; sed ob inaestimabilem enormemque horum globorum à terra distantiam, illa non videri, vtpote omnibus illis circulis, in quibus versantur, in insensibile spaciu prout optica nos docet, coarctatis, in quo is tantu oculos nostros incurrit, qui inter dictos globos maximus & lucidissimus est, cuiusmodi canicularis ille solaris naturae globus est: quemadmodum tu ex hoc loco ex inferioribus globis, nihil aliud nisi Solem intueris reliquis immensitate distantiae vnà cum circulis fuis absorptis. Theod. Rogo te videamus ian ntum. iter in Firman iam Solem illum canicularem, vt ex qua materia, Lustratio glocompositus sit, quae eius fabricae tam admirandae ra- bi caniculais. tio sit, mihi innotescat. Cosmiel, Fiat. Theodid: Et ecce in ictu penè oculi me Soli caniculari sistit. O mi Cosmiel, globum video Soli nostro prorsus supparem; hic ingenti aestu voluebant aequora fluctus; hic ebullientibus scatebris ingentes agitabat pelagus intensissimâ luce vortices suos; solida substantia nonnihil differebat, dixisses omnem pretiosum lapidem operimentum eius.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 276-2","label":"ILETELL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276-2"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 278","label":"ILETELL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/278"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}