{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 301","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/301.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Spacium itaque ad tantum globorum exercitum, ad coelestis militiae castra aptè distribuenda cumprimis necessarium fuit, & hoc coelum dicitur. Terra autem erat inanis & vacua, & tenebrae erant super faciem abyssi; per terram hanc inanem & vacuam tenebrarumque abyssum, nihil aliud intelligitur, quàm moles illa chaotica, siue chaos illud omnium eorum, quibus postea mundus immensum formandus erat, seminalium rationum mixturâ foetum: & vti nihil adhuc in eo ordinatum, nihil distinctum, nihil sua propria forma constitutum repeconfusa, omnia squariebatur, sic omnia in vnum lida, sine ordine & distinctione vlla, sine vllo formarum discrimine, veluti in tenebrosa quadam abysso conuoluta iacebant. Quo rerum statu, vt tandem singula suis aptè locis distributa formis proprijs instruerentur, ecce vox Dei insonuit; Fiat lux, & fuit lux primigenia mundi forma, quae vti omniu made creatione mundi. maximè mundo necessaria fuit, vtpote sine qu mundus aeternis tenebris damnatus consistere non potuisset, ita ante on nem reliquarum formarum apparentiam praecedere debuit.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 300","label":"IRITUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/300"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 302","label":"IRITUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}