{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 303","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/303.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Sustine parum per Cosmiel; magnum enim me dubium premit, à quo vt me liberes, medullitus desidero; quae tu dicis, apertè sacrae scripturae di sonare videntur; Dixit enim Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum vnum, & appareat arida; ego sanè per aridam hoc loco nihil aliud in telligo, quàm terram nostram; quomodo tu ergo dicis, aquam non terrae tantùm, sed & singulis reli quis mundanis globis distributam; non enim dicit sacer textus; congregentur aquae in loca diuersa sed in vnum locum? Cosmiel. Insigne sanè dubium mouisti, quod multorum non parum torsit ingenia; quare, quomodo illud intelligendum sit, te docebo. Noueris itaque, principalem Dei Ter Opt. Max. in constituendo mundo finem fuisse; primò glor Conde mundi creatione. Conditoris, deinde Terrenu gle am, in quo humanum genus ad imaginem & similitudinem suam conditurus erat; frustra enim corporeus mundus conditus videbatur, si non esset rationalis creatura corporea, quae operum diuinorum potentiam & maiestatem aspiceret, aspiciendo admiraretur, tantaeque potentiae Opificem admirando inquireret, inquisitum amaret, atque tandem eo perpetuò frueretur.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 302","label":"IRITUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 304","label":"IRITUUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/304"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}