{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 313","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/313.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":134,"text":"Educta sunt ex potentia in actum, è tenebris in lucem, ex principio in finem; quae inchoauerant, perfecta sunt quae erant apparuerunt; quae confusa & indiscreta in ordinem digesta sunt, & suis in locis collocata. Oritur igitur quotidie nil simpliciter & ex toto nouum; cùm fuerint omnia ab initio in prima & antiquissima sui consistentia, id est, in materia. Nil indies interit, cùm in eandem immutabilem essentiam primamue sui consistentiam) reuertantur; & sicut successerunt imprimis in actum ex potentia, ita & in potentiam demum eandem relicto actu con grant; quaeue ex tenebris in lucem prodierant, ex luce postmodum & apparitione in occultum & abditum, & antiquas tenebras reuerti coguntur. Et praecipuè quatuor sunt propter quae veraciter enunciare possumus, stata esse, fixa & immobilia vniuersa, vtpote quae omnem ab eis ortum atqu interitum excludant diuina mens, angelicus intellectus, materia & humanus intellectus; diuinae qui de mundi creatione.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 312-2","label":"ILOTULLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/312-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/312-2"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 314","label":"ILOTULLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/314"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}