{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 326","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/326.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Sed hoc vnicum à te efflagito, vt ingenij mei paupertati & imbecillitati condescendas, nec me nimiâ abstrusioris sermocinationis profunditate obruas; & vt maiori fructu tuarum imbuar instructionum, nonnulla primum dubia, quae iam dudum animum meum torserunt, tibi proponam, ad quae vt mihi respondeas etiam atque etiam rogo. Et sunt, vtrum Tellus nostra sit vniuersae naturae centrum? An sola inter omnia verum tellus mundana corpora, sua librata mole immobilis per- fit immobilis & natur ae maneat? An iterum aliae similes terrae globi in re- centrum. rum natura huiusmodi immobilitate praeditę reperiantur? Et cur diuina prouidentia, terram immobilem esse voluerit? Cosmiel. Quoad primum attinet; scias variè centri rationem hoc loco consideraCentrum ri posse; vel enim centrum fixum in corpore mo duplexbili, vel fixum in corpore immobili spectas; si prius, certum est, omnia mundi corpora suis centris instructa esse, quemadmodum in itinere nostro expertus es; est autem centrum alicuius corporis mundani illud, in quod omnes & singulae cuiuscunque globi partes grauiores naturali appetitu inclinant, ad id solum feruntur, ad nullum aliud; vnde Vtilitas centrorum. circa illud ad totius conseruationem, arctè se premunt, & naturali quâdam sympathia eidem se vniunt; leuiores verò portiones ab humido exspiratae, à centro ad circumferentiam feruntur; quod quidem effluuium globi corpus ambiens, nihil aliud quàm atmosphaera quaedam est, sicuti in terren globo aëris quaedam regio, ad istiusmodi mu corpus perpetuâ quâdam elem m pericyclosi souendum & sustentandum à natura ordinata; quod nisi fieret, continui partibus mox dissolutis dispersisque, effluuijs quoque cessantibus, mundi corpu Quae causa sit vt subsisteret, fieri non posset. Theodid.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 325","label":"ILITVLIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/325"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 327","label":"ILITVLIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/327"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}