{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 330","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/330.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Reliqua mundana corpora suis stabiliuntur centris, ne partes globorum diffluant, & sic vnitae commodius vires suas diffundere in inferiora queant; quorum systemata per immensa aethereae aurae expansa mobilia sunt; eo solum fine, vt terram seraci radiorum foetura circumeundo foecundam redderent, instituta; Terram verò, cuius causa omnia reliqua condita sunt, necessariò centro suo stabilitam & Terra subdiimmobilem, vt ambientium siderum radios comta supernis modiùs suscipere posset, esse oportuit. Atque ex corporibus veluti princihoc capite centrum Vniuersi rectè appellatur, cùm pium passiuum actiuo. illa vnica ex omnibus mundi globis immobilitate sua gaudeat; astra verò coetera eam perenni motu, ad ei veluti Regi cuidam globorum sua officia impendenda, summo ordine circumeunt. Theodid: Sed quomodo id fieri possit, non capio; cùm mundus tam vastus sit, vt nulla humani ingenij vi comprehendi possit, imò innumera astrorum agmina in profundis illis firmamenti recessibus contineantur, quae radijs suis non dicam terram, sed ne infimam quidem firmamenti stellam attingere queant; frustra igitur illa in natura rerum constituta videntur. Quod faciant Cosmiel. Theodidacte, minimè adhuc ordinis scien- astra nobis incognita ad tiam callere te video. Theodid. Doce me igitur terrae vtilimi Cosmiel huius ordinis tam necessariam scientiam. tatem. Cosmiel. An nescis, inferiora omnia superioribus substare? Quod itaque in mundo intellectuali Angelici chori sunt, id in mundo sensibili sunt sensibilia sphaerarum interualla in vtroque mundo eo ordine disposita, vt vnus alteri necessariò subdatur, & superiores illuminent, perficiantque inferiores, de quibus in sequentibus fusiùs te instituam; ita vt à primo Seraphici ordinis statu ad vltimum vsque Angelici ordinis, perpetuus quidam & incommutabilis influxus fiat; Haud secus in mundo sensibili, tametsi nonnulla mundi corpora adeò remota sint, vt Tellus, Sol, Luna, coeterique planetae eorum respectu in nihilum abeant, est tamen summus quidam admirandusque inter ea nexus, vt suprema omnium & remotissima corpora primò in sibi subdita influant, virtutibus varijs impleant, haec influxu superiorum faeta, tum propriam, tum à superioribus inditam foeturam cum foenore inferioribus ijsque vicinis globis impendant; Hoc pacto à supremis ad media, à medijs in infima mundi confinia, virtus, tum omnium, tum singulorum admirandâ quadam connexione propagatur; vt tametsi terra nihil sit, respectu remotissimorum mundi corporum virtutem tamen eorum mira quadam concatenatione sentiat per intermedios sensibilesque mundi globos deductam propagatamque.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 329","label":"ILITVLIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/329"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 331","label":"ILITVLIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/331"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}