{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 338","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/338.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Atque hunc in finem Deus per naturam artem suam, duo in Coelo prorsus dissona corpora posuit, Martem & Saturnum, ex quorum pernitioso effluuio seu euaporatione omnia mundi sublunaris mala originem habent; quae ne in apertam totiu inferioris mundi oeconomiam insignem κακορωνίαν deducerent, intermedium ipsis posuit Iouem stel lam benignam, cuius salutifero influxu vtriusque exitialis & prorsus perniciosa vis, quam euaporant, cohibita refraenaretur; & ne Martis virulentia Tellus impetita manifestae pateret ruinae, natura eum in omnium maximo excentrico collocari voluit, vt infra à Sole & Venere, suprà â Ioue coërcitus à saeuitie aliquantisper desisteret; neque tamen natura in tam perniciosorum corporum con ideo nouerea insimulari debet, quin potiùs summo & abdito quodam consilio ea sic disposuisse censeri debet; vtpote sine quibus mundus conseruari non possit. Idem enim in mundo maiori magna vitiosorum humorum congerie aggrauato praestare videntur, quod in microcosmo perniciosis febribus, humorumque pessimorum abundantia cantharides, meis evirtute pr taque caustica qui mec his enim morbificae materiae confluxus attractus, & dissipatus à centro ad circumferentiam minem periclitantem liberat. Ita nullum in rerum natura Nullum in malum est, quod non in bonum totius Vniuersique natura nalum quod non conseruationem tandem cedat. Quid eni Mars ad bonum & Saturnus aliud sunt, quàm dissonantiae quaedam? conferat.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 337","label":"IDUTUCOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/337"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 339","label":"IDUTUCOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/339"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}