{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 341","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 341","ref":"341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/341.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"ne ineffabili existunt, & omnia ad inuicem nexu & proportione admiranda, cum reciproca influxuum reeris exstatio receptione disposita sunt; & si acutè superiùs dic dispexeris, minimè tibi veritatis illius diuini Dionysij epiphonema, quo nixus omnia lin omnibus, & quodlibet in quolibet asseruit (quod & nonn ex priscis Philosophis senserunt) difficile futurum confido: Nam cum manifestum sit, Deum ita esse in omnibus, vt omnia sint in ipso; & constet, Deum quasi mediante Vniuerso esse in omnibus, hinc omnia in omnibus esse, & quodlibet in quolibet constat; Vniuersum enim quasi ordine naturae vti perfectissimum, sic vt quodlibet in quolibet esse posset, praecessit omnia. Vniuersum scias esse ipsam rerum omnium creatarum compagem, & ita quodlibet recipere omnia, vt in ipso sint ipsum contractè, cùm quodlibet non possit esse actu omnia, cùm sint contractum, contrahit omnia vt sint ipsum; si igitur omnia sint in omnibus, omnia quodlibet praecedere videntur. Non igitur omnia sunt plura, quoniam pluralitas illa quodlibet non praecedit; vnde omnia sine pluralitate quodlibet ordine naturae praecesserunt; non sunt igitur plura in quolibet existente, sed omnia sine pluralitate sunt idipsum. Non est autem Vniuersum nisi contractè in rebus, & omnis res actu existens contrahit vniuersa, vt sint actu id, quod est; omne autem actu existens in Deo est, quia ipse est actus omnium, actus autem est perfectio & finis potentiae; vnde cùm Vniuersum in quolibet actu existente sit contractum, patet Deum, qui est in Vniuerso, esse in quolibet & quodlibet actu existens immediatè in Deo, sicuti Vniuersum in eodem; non est igitur aliud dicere quodlibet esse in quolibet, quàm Deum per omnia esse in Quid sit omomnibus, & omnia per omnia esse in Deo.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 340","label":"IDUTUCOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/340"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 342","label":"IDUTUCOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}