{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 342","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Vnde nia essen omnibus & colliges, quomodo Deus sit absque diuersitate in quodlibet in quolibet. omnibus, quia is est quodlibet in quolibet, & omnia in Deo, quia omnia in omnibus; sed cùm Vniuersum ita sit in quolibet, vt quodlibet in ipso, & Vniuersum in quolibet contractè id, quod est ipsu contractè, & quodlibet in Vniuerso est ipsum Vniuersum, quamuis Vniuersum in quodlibet sit diuersâ ratione, vti & quodlibet in Vniuerso ratione diuersâ. Theodid: Nimis subtili ratiocinio intellectum meum, tantum abest, vt illumines, vt potius ob Explicatur tundas; ostende itaque sensum dictorum aliquâ praecedens epiphonema similitudine, vt eorum capax esse queam. Cosmiel. varijs exemplis, Faciam quod iubes. Manifestum itaque est, lineam quandam actu infinitam, si à Deo produceretur, non solùm lineam, sed & triangulum, circulum & sphaeram complicaturam, ita vt huiusmodi non tam linea, quàm triangulus, non tam triangulus, quàm circulus aut sphaera dici possit; omnis autem linea finita cùm esse suum habeat à linea infinita, quae est omne id, quod est, necessariò sequitur, in linea finita omne id, quod est, esse lineam finitam, v. g. linea vti consideratur in triangulo, circulo, sphaera, est linea finita, omnis ergo figura in linea finita est ipsa linea, & non est in ipsa aut triangulus aut circulus, aut sphaera actu existens, quoniam ex pluribus actu non","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 341","label":"IDUTUCOL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/341"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 342-2","label":"ILNTUUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/342-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}