{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 350","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/350.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"ideo tibi licitum est, cum modernis non lis Astronomis Systema mundi contra Dei voluntatem sub tali & tali forma, pro tuo captu & libitu ibere, indecens est, mundi ma nitudinem, ad enij sui capacitatem adaptare & detorquere; dici enim vix potest, quantum tam indignâ existimatione diuinae potentiae derogetur; tu aut ali quispiam opera Dei non capitis, ergo esse non sunt; quid hoc aliud est, quàm intellectu proprio nitam Dei sapientiam ausu temerario metiri velrun le? Sed reuertor ad velocitatem motus vltim mundi siderum; & dico, singula suos circa terram describere periodos spacio 24 horarum, & consequenter tanta & tam ineffabili velocitate, vt nulla sit humani intellectus vis, quae eam assequi possit, quis enim concipiat velocitatem corporis, quod spacio vnius minuti secundi, quod arteriae pulsui ferè respondet, milliaria germanica 3580 conficiat? Quod tamen positis ponendis verum esse in ijs Astris fixis quae nudo oculo intuemur, nullus Astrono morum est, qui non fateatur; & quanta vltima mundi corpora velocitate agitari putabis? Qua tamen attonitè quispiam vt aliquid diuinae potentiae contrarium asserere audeat, hominis diuinarum rerum oppidò ignari esse mihi persuadeo; sed timent fortè nè nimia motûs violentia corpora dissipentur, sed illa diuini Opificis nutu, sua stant mole indissolubili, Ipse enim dixit, & facta sunt, ipse mandauit, & creata sunt, ipse iussit, & mota sunt, vnumquodse iuxt am sibi ab aeterna lege praese ptam, eâ velocitatis pro portione, quam suo vel iure postulabat tum situs à terra, tum moles globi iendi & circuitus cons astitas & amplitudo, quae da est.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 349","label":"AMPARAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/349"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 351","label":"AMPARAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/351"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}