{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 359","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/359.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"ita fieri non potest, vt ab eo vnquam vel hilum recedant; nosti quam Tellus suo stet fixa centro in aethereo suspensa spacio? Quamnam putas tantam ventorum potentiam esse posse, quae eam à sede diuinitus destinata remoueat? Certè nullam. Idem sanè de omnibus & singulis mundi corporibus sentias velim. Vnde miru non est, eas à sede sua reuelli nunquam posse; ergo semper quoad apparentiam, eandem à se inuicem distantiam habere conspiciuntur; dixi quoad apparentiam: quia etsi singuli globi non secus ac Planetę differentes motus habeant, & peculiaribus circulis ob rationes in praecedentibus dictas periodos suas conficiant: Sunt tamen hi circuli, intra quos motus suos peragunt, ob excessiuam à terra intercapedinem, prorsus insensibiles; si itaque stella quaepiam in peculiari suo circulo sit in coniunctione cum altera quadam stelCirculi seu la, siue in oppositione, siue in quadrata configur semitae quitione constituta, aspectus tamen huiusmodi non diebus stellae fixę voluuntur. cam videri posse, sed & prorsus, ob illud, quod dinon viderentur, ob dixi, incredibilis intercapedinis discrimen euanescere, stantiam excessiuam à vtpote circulo in punctum insensibile contracto, in terra; ijs in quo praeter lucis punctum nihil aliud videatur, ne punctum contractis. que positionis vlla in eo differentia spectetur.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 358","label":"AMPARAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/358"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 360","label":"AMPARAN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/360"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}