{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 394","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 394","ref":"394","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/394","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/394.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Theodid: Sed quomodo Deus dicitur ex nihilo omnia produxisse? Cosmiel. Deus à se cadere, Deus à Deo diuidi, Deus seorsim & extra Deum su nequit, quidquid diuinum est, Deus est, coniunctum & counitum Deo, inseparabilis à seipso & imparticipabi lis est; si enim participabilis fieret, pars ipsius extra totum, aut extra partem sumeretur; ea igitur pars diuideretur, fieretque aliena à totius substan tia, & externae cuiuspiam substantiae praeberet initium, conflareturque ex ea parte substantia quaeda exterior; quod vti absurdum est, ita nullâ ratior fieri posse putare debes; cùm igitur Deus infinita & immensa potestate fulciat seipsum, ita vt auelli à seipso & non esse nequeat, & non posse non possit; & non esse non sit; ideo neque diuidi neque participari potest; creatura siquidem hoc pacto ex substantia Dei decisa diuinae foret substantiae portio & separata à toto Deo, quod prorsus rationi repugnat. Restat itaque, vt si Deus non de sua substantia, neide que de externa vlla alia ipsi coaeterna, o nihilo produxerit; de non ente, de nihilo, de eo, quod non est genuerit feceritque vniuersa. Is enim qui verè est, & qui omne esse transcendit, ei quo non est, esse dedit; quod quidem fieri non potest, nisi ab eo, qui infinita potentiae suae efficacia, solo voluntatis nutu facit, quaecunque vult in coelo & in terra, non vtique ex ente, cùm nullum praecesseit, dem spi ario.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 393","label":"IRVTELL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/393"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 395","label":"IRVTELL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/395"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}