{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 422","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 422","ref":"422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/422.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Et talis fuit vnio hypostatica, quâ Verbo aeterno humana natura vnita Christum Deum & hominem humana carne vestitum mundo exhibuit. Theodid: Sed quomodo hanc admirandam vnionem concipiam? Forsan illa coniunguntur vt partes in toto. Cosmiel. In pessimum errorem incidis, si haec ita fieri credas; quomodo enim Deus pars animo concipi possit non video. Theod: Ergo iungentur vt forma ad materiam Cosmiel. Error omnium pessimus; quis enim dicat, Deum compositi partem constitutiuam esse, cum sit impermiscibilis materiae? Theodid. Quis igitur tam alto & subtili ingenio instructus erit, qui ad tam admirandam vnionem pertingat? Cosmiel. Cer tè vti omnia diuina opera sunt incomprehensibilia, ita & hoc omnium diuinorum operum maximum, humano intellectui imperuium, non nisi fide attingitur; sufficit itaque Christum ita concipere, vt sit Homo, ita concipere hominem vt sit Deus, adeò Deum & hominem absque confusione & compositione physica vt apprehendas, necesse est. Theodid: Fieri non posse videtur; vt sine aliquali saltem com positione hanc vnionem concipiam, à tanto itaque dubio vt me liberes obnixe à te efflagito. Cos miel. Notum tibi sit, certumque suppone nonnul lam in Christo compositionem admittendam esse ratione cuius Christus aliquo modo compositus di ci possit & id apertè colligitur ex synodis, consilijs, con de fine creationis mundi. cor nique ferè SS. PP. sententia; non physica quidem & naturali, qua vnum è duobus inuicem inpletis conflatur, quorum proinde quolibet per mutuae vnionis nexum compleatur perficiaturque sed purè numerali intrinsecè, vti Theologi loquuntur, supernaturali & existente per modum quendam ineffabilem, quo, teste D.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 421","label":"ILVTOLL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/421"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 423","label":"ILVTOLL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/423"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}