{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 445-2","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 445-2","ref":"445-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"IDITOLL vnum summae sapientiae dono mirabilem, alium bruta penè ignorantia miserabilem esse sibi complacuerit; cur etiam vnam creaturam fecerit sensu tantum pollentem, aliam sensus vitaque experten ; vnam ratione conspicuam, aliam omnis rationis impotem fecerit; cùm tamen omnia, teste Ecclesiaste, opera Dei bona sint, & non sit dicere, hoc est nequius illo; haec inquam omnia suo tempore comprobabuntur; ne que infernum coelo peiorem esse existimes; sicuti enim, vti insignis quidam Dei seruus rectè dicit; sicuti coelum sideribus, ita infernus damnatis homiennibus & daemonibus ornabitur; tam enim comdat iustitiam Iudicis iniquorum deuastatio, quàm innocentium desensio; Licet enim, teste Diuo Paulo, Dei Iudicia mundo sint incomprehensibilia, & inuestigabiles viae eius tam de ijs, qui ad vitam, quàm qui ad mortem destinantur; in patria tamen lucu lenter patebit, vniuersas vias Domini non esse nisi misericordiam & veritatem, ad iudicandum; vbi videbitur, quomodo iustitiae rigorem restrinxerit clementia, & iustitia misericordiae indulgenti temperarit. Theodid. O quàm occulta sunt in praesenti temporis statu diuina iudicia.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 445","label":"THEODIDACTVS. D","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/445"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 446","label":"IDITOLL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/446"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}