{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 461","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 461","ref":"461","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/461","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/461.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Tandem ergo re Gi fateri oportebit, maculas solares verè & realiter esse in Sole, quia Solem per tubum intuentibus vehemens quaedam comperitur scintillatio & veluti ebullitio Solis in toto circuitu, quae eadem reperiuntur in maculis per totum Solis medium dispersis. Ergo hae maculae realiter sunt in Sole, & simul cum eo agitantur. Quomodo verò hoc fiat, & quaenam tandem sit harum macularum ratio, duo occurrunt modi: primus est, si dicatur Sol non esse corpus quoddam solidum, sed fluidum in suo loco tanquam in vase quodam contentum, & in se agitari instar metalli feruentis, atque in illo inueniri partes quasdam opacas & obscuras. &c. Petrus Hurtadus de Mendoza S. I. l. 1. de Vniuerso. Quod verò Aristoteles asseruerit Coelum non fuisse factum; est tam celebris insania, vt non egeat refutatione, ac multò minus, quod dixit, Deum fatali necessitate ita mouere coelum, vt non possit à motu cessare. Nam sic dicit textu 134. de Coelo. Est autem & sic considerare, quod impossibile est, aut factum aliquando quidpiam incorruptibile perdurare, aut quod ingenerabile est, & semper prius existins, corrumpi; ergo hinc infert, coelum non generabile nec corruptibile esse; Nam omne inquit, quod incipit esse, aliquando desinit esse, nam quod tale est, factum est ex materia, quare corruptibile, quod autem corruptibile est, aliquando corrumpetur. Vnde rectè concludit, Aristotelem, si ex hypothesi coelum in tempore incepisse asseruit, aliquando etiam & naturaliter desiturum & corruLII 2 Isptum iri, asseruisse. is Mathem Parisi el Buli: ticus Regius P. c. 4. ad Astronom. Philolaicam. Vix sanè capio, cur tam solidam materiam coelis attribuerint Peripatetici. Quomodo enim quaeso ex eadem materia conflata esse poterunt corpus Lunare, eiusque orbis, in quo fixum mouetur?","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 460","label":"INTUNN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/460"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 462","label":"INTUNN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/462"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}