{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 466","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 466","ref":"466","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/466","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/466.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Est autem valde verosimile esse in ipso Sole, eo quod sit quaedam Vulcania fornax flammas ingentes vndique & continuè eructans, qualis esset globi terreStris, si vbique esset Vesuuianis & Aetnaeis montibus plenus flammas iugiter euomentibus; quod vti modo in suis montibus per interualla temporum hucusque contigit, ita fieri posse continuò facilè intelligi potest, si terra tota plena esset materia inflammabili, quam ex visceribus ad exteriora egereret, atque exustâ rursus in terrae cauitates & voragines relapsa continuâ circulatione rursus in materiam igneam & inflammabilem transmutaretur, ita autem fieri potuisse in globo solari non video ex quo capite redargui possit. Hecla mons ferè semper ardet; in Indijs occidentalibus profundissima vorago est, in qua perpetui ignis species exhibetur. Calidi fontes iugiter scaturiunt per secula, haud dubiè per subterraneos ignes semper durantes calorem illum adepti. Quidni in ingenti illo solari globo summus Opifex disponere omnia sic posset, vt in exterioribus partibus perpetuos flammarum vortices lentum patulum in partibus centro vicinioribus continua vicissitudine generatum nutriret. Idem de Luna fol. 609. De Lunari corpore dicendum est, globum esse terraqueum, fluidis partim ac aqueis, partim consistentibus siccisque partibus constantem; suadet primò apparentia, qua se per instrumenta telescopica spectandam exhibet. Partes enim vmbrosae seu maculosae, & minus lumine perfusae optimè explicantur, si dicantur esse aqueae; magis illustratae sunt solidae & consistentes, quod magna inaequalitas & montium eminentiae manifestè declarant. Nam in huiusmodi stabili situ permanere non possent, si fluidae essent. Sie ex altis simis montibus, terra, & maria conspecta, Sole lucente, haec minus, illa magis apparerent illustrata.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 465","label":"ITITUTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/465"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 467","label":"ITITUTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/467"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}