{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 468","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 468","ref":"468","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/468","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/468.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Hic vnumquemque in suo sensu abundare permisi, multum enim Sol remouetur à nobis & in re sublimi & subtili, variae sunt virorum illustrium sen tentiae, inter quas illa obtinet, quae asserit planetarum sphaeras esse peruias & in globis errantibus duas reperiri materias alteram solidam, & terrae similem, alteram liquidam 9o aquae analogam: & paulò post, vbi idem tempus maiori Solis prodigio videbatur ab A per FCE contra signorum successionem gyrari summâ velocitate, & cur id quaeso? Anne Sol mouetur circa centrum suum velocissime? & si mouetur, an ab Ortu in Occasum contra signorum successionem? Si diffiditur oculis, omnia sunt salua, at quia sensus nos dirigunt & illis tenemur credere, quamdiu errare non constat. Solem itaque quà solidum, supra axes suos menstruo spacio (quantum maculae postulant) torqueri affirmo; at eundem quà liquidum in varias partes fluere, quo vel materiae grauitas, vel solarium ventorum impetus vndas praecipitat. &c. ergius Historiae naloannes Eusebius Nirer turali l. 2. c. 13. De corruptibilitate coeli. O quàm ridiculi sumus, cùm sciamus fide nostrâ corrumpendos coelos, si adhuc corruptibiles faciamus; multi Philosophi nunquam corrumpendos putantes, adhuc corruptibiles dixerunt. Deus nil facit frustra, cur fabricaret orbes incorruptibiles, si corrupturus erat?","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 467","label":"ITITUTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/467"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 469","label":"ITITUTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/469"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}