{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 67","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/67.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Theodid: Si vapo res sunt in glob hoc Lunari, quem um sen sibili experientia conuictus negare non possum, quaeso explica mihi, cur nubes non compareant, has enit necdum mihi videre licuit, & quaenam ea vis est rarefactiua & humectatiua, quae tantos in terra no stra effectus parit, & quodnam eius subiectum? Cosmiel: quod ad prin m, vti proprijs oculis intueris, sunt aquae Lunares ita tenuis substantiae, vti nihil in ijs supernatare possit, nec hic vlla nauigatio institui posset, prae nimia aquarum exilitate, hinc vaporem quoque emittit adeo exilem, & ab omni terrestri faece adeo depurgatum, vt in nubes congelari non possit, nec sensibiles meteorologicas impressione causare valeat; hinc vides luculentè aquas Lunares terrestribus limpidiores; quia tamen in vasto illo Ros Lunae. aethereo spacio superficierum agglon ratione condensantur, hinc ex terra deprehensa est nonnulla atmosphaera; sed horum fusiùs tibi & vsum & modum in fine huius capituli narrabo; imaginare tibi roscidum aërem sub aestiuo crepusculo, quem tellus ante Solis ortum in terrae superficiem diffundit, & concepisti vaporem Lunarem; vbi enim vapores","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 66","label":"IENTENTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/66"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 67-2","label":"ILTVRN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/67-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}