{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 10","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/10.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"CONSECTARIUM I. Hinc patet, cur homines aut naves ambulantes circa superficiem terrenam semper erectae sint, & undique videant omnia sursum, ut in punctis EGS; quia cùm gravia sint necessariò juxta directionis lineam feruntur deorsum ad Centrum, quod omnia gravia appetunt. CONSECTARIUM II. Hinc patet, omne Corpus puncto insi stens, tunc stare, cùm linea directionis per punctum, cui innititur transiens, per Centrum quoque gravitatis ejusdem transierit cadere verò, si extra gravitatis Centrum transierit. Sit globi terreni Superficies ADB. Centrum ejus C. linea directionis CD, ponatur v. g. pyramis apice suo in puncto D. ita ut linea directionis praecisè transeat per Centrum gravitatis pyramidis in I; dico pyramidem mansuram erectam: quoniam enim omnes partes aequiponderantes ex aequo distant à praedi cta linea, neque ullae partes reliquas in alterutram partem perducere possunt, fieri quoque non potest, ut hoc pacto aequiponderata pyramis erecta non subsistat. Quod si vel minimè ex linea directionis CD Centrum gravitatis declinaverit, illam cadere necesse est, cùm partes ab illa parte, à qua Centrum gravitatis declinat, plus ponderent, quam reliquae. Sed haec amplius in sequenti Propositione per exempla deducentur CONSECTARIUM III. Hinc patet quoque, sarissam aut hastam ingentem, manu lanistae sub linea directionis libratam neque ponderare, nisi pondere omnium levissimo, neque cadere: cùm enim sarissae longitudo sit sub linea directionis, necessariò partes omnes aequiponderantes nutabunt in Centrum, & consequenter dexteritate gladiatoris ita agitante sarissam, ut semper directam teneat sub dicta linea, illa necessariò stabit, neque multum ponderabit; si verò parum extra lineam declinaverit, jam & pondus sortietur, & sarissa cadet, ita quanto magis declinaverit, tanto majorem semper & majorem gravitatem sortiatur, donec lineae horizontali parallela insuperabile pondus amplius sustinere non possit; cujus quidem rei ratio non est alia, nisi quod sarissa OI erecta, & palmae Lanistae liberè insistens, cùm omnes partes naturali motu in Centrum sub linea directionis ferantur, consequenter pondus non sortiatur: at si extra directionis lineam fuerit constituta, ut in A; jam omnes sarissae partes BCDE, utpote extra situm naturalem constitutae, cùm omnes & singulae gravitent, necessariò pondus augeri necesse est, & tanto quidem plus, quanto horizonti fuerit vicinius; tantò minus, quanto verticali situi vicinius.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 9","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/9"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 11","label":"CONSECTARIUM IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}