{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 115","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/115.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Octavò. Corporum naturalium corra diationes, miras fundare in natura rerum consensus, dissensusque leges, is solus nescire potest, qui Artis Magneticae fuerit ignarus. Cum enim omnia corpora naturalia à sapientissimo Mundi Architecto, hujusmo di actinobolismo dotata sint, certè per illum mira aguntur. Sunt enim hujusmodi radii veluti manus quaedam, quibus res cum mmediatione suppositi agere semper non possint, se invicem distantes vel amico aut inimico concursu corripiant. Sunt autem hujusmodi actinobolismi, sive corradiationes nihil aliud, quàm subtiles, & insensi piles quidam vapores, queis res se invi cem, si amicae sunt foveant, si inimicae destruant. Hinc emanant omnes illae plantarum amicitiae, & inimicitiae, quarum catalogum vide in citata Arte magnetica. Mirum, quod in domestico nostro horto non ita pridem observavi, Balaustia planta ta fuerat inter duos rhododendros sive oleandri arbores; quoniam itaque hoc genus fruticis mirum in modum perniciosum est, virulento quippe succo turgens; contigit cum tempore, ut balaustia veluti phtisi quadam correpta tota deficeret, atque ariditate con sumpta, omnibus exoticum effectum miran tibus. Ego hostilis plantae nequitiam subol faciens suasi; ut oleandros exciderent, utpot quae virulento suo vapore tenellam balaustiam fascinaverint; iis excisis statim, veluti remotis causis, balaustia ex infima stirpe denuò copioso germinum foetu repullulare coepit. Idem in Satyrio vitici applantato comperi; vitex enim seu agnus castus satyrium tanquam ad plantae sibi inimicae occursum cum tempore penitus destruxisse visus est: Cujus quidem rei ratio alia non est, nisi quod vitex vi sua ignea geneticum humorem in satyrio latentem totius substantiae similitudi ne sibi contrarium sensim exsiccando destruat. Ad hanc corradiationem, sive actinobolismum omnia sive animalia, sive plantae revocantur; quorum unum alterum si amicae fuerint, hoc circulari consimilium virtutum ἀπορ ῥει α, sive effluvio recreat, fovetque; inimicae verò, unum alterum dissimilium virium effluvio dissipat consumitque. Estque hic magnetismus omnibus rebus na turalibus in triplici Naturae regno peculiaris, ut postea videbimus.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 114-2","label":"QUAESTIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/114-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/114-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 115.1-5","label":"115.1 to 115.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/115.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/115.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}