{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 13","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/13.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"PROPOSITIO VI. Volucrum motus fieri non potest, nisi ad lineae Centralis directionem. Atura quoque minimè pigra fuisse videtur in iis, quae Volucrum generi, ad actiones earum rite expediendas necessaria sunt, providendis; Nam sive cibum capiant, sive incedant, aut aliud quidpiam peragant, semper necessarium est, ut ratio lineae directionis, sub qua librantur, servetur; Ut enim cibum in terra capiant, observatione quotidianâ notum est, illas, dum caput terram versus inclinant, pedes antrorsum ita inflectere, ut hoc pacto aequilibratae actiones suas facilius peragant; Cùm verò volant, duabus alis quasi fulcris sustinentur, ne totum corpus in anteriorem aut posteriorem partem praeponderans inclinet, sed ex aequo corporis pondus libretur; Quod non fieret, nisi linea directionis per fulcrum & Centrum gravitatis transiret; Et uti aliae volucres aliam corporis constitutionem habent, ita non defuit natura illas tali ratione formare, tali arte corpus, pedes, caudam, alas constituere, ut sic noffensae suas instituant operationes. Hoc pacto colli longioris avibus natura quoque ongiora crura dedit, ut in ciconiis videre est, quae ut inter volandum se perfectè librent, eas natura docuit, ut promisso collo antrorsum, crura quoque retrorsum pari intervallo extenderentur, ut sic corpus Centro gravitatis & lineae directionis accommodantes, volatum commodius continuarent. Aliud quoque librandi genus volucres à natura edoctae sunt; Nam cùm anteriorem partem sursum elevare volunt, & posteriorem deprimere, alas, hoc est fulcra, quibus sustinentur, in anteriorem partem extendunt; cùm verò contrà inferiùs suum volatum dirigunt, in posteriorem partem alas retrahunt; hoc enim vel illo modo facilè efficiunt, ut Centrum gravitatis in volantium corpore loco mutetur; Eâdem ratione ab ea parte, quae propendet, alas retrahentes, aequâ trutinâ aves seipsas librare consueverunt, id enim faciunt, quod faceret ille, qui ab axe, cui insistit statera, pondus removeret, aut axem removeret à pondere, utrâque enim ratione pondus aequiponderaret. PROtia sat superque docet; arbores enim quae in opacis locis nascuntur, prae caeteris altius","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 12-2","label":"PROPOSITIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/12-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 13.1-2","label":"13.1 to 13.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/13.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}