{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 148-3","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 148-3","ref":"148-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/148-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/148-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/148-3.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"EXPERIMENTUM. Ccipe ex crustis auripigmenti fossilis ramenta, quibus in pollinem contritis, ad de fossilis partem, quae vasi plumbo illito, & luto obturato ingeres, deindè igni imposi tum eousque concoques, donec totum, quoc intus est, in sublime elatum, vasi adhaeserit, & habebis auripigmentum factitium crystal. linum, quod tantò quidem purius, efficaciusque evadet, quantò tormentum ignis frequentius sustinuerit. Ex quibus patet, omnia arsenicalia, ut sunt auripigmentum, sandaraca, risogallum, ochra, & realgaria, non nisi coloribus diffe renti ignis adustione differre. Undè Spagy rici, arsenicum, & auripigmentum croceum, rubrum, sandaracam; album proprio nomine arsenicum, vel Arrhenium, seu masculum vocant. Quamvis verò, uti diximus, potentissimi veneni genus sit, ubi tamen à superfluis excrementitiarum faecum impuritatibus depurgatum fuerit, in extrema membrorum cura, uti in lue gallica, serpagine gangraena, sphacelo curando, nonnullum u lum obtinet. Tempore quoque pestis saluti ferum prophylacticum esse perhibetur; de quo vide nostram in tractatu de peste senten tiam: Inest enim illi vis calefaciendi, dissol vendi, corrodendi, & ad simile sibi malignae qualitatis virus attrahendum efficax magnes. Marchesitarum origo, natura, proprietas. * Nsignis Marchesitarum, quas Graeci pyri* tas vocant, copia passim in mineralium fodinis reperitur, quae pro diversitate metallorum, in quae inclinant, & ex quorum natura participant, differentiam suam sortiuntur Aliae enim dicuntur marchesitae auri; aliae argenti; aliae ferri, plumbi, cupri, sive aeris; & quamvis omnes quoad substantiam ex una, eademque materia componantur, nonnullam tamen juxta gradum concoctionis diversitatem habent: per coctionem quippè sulphur, & mercurius earum, uti diversimodè inficitur, corrumpiturque, ita aliquam quoque differentiam inter illas causat; uti colores diversi, albus, flavus, niger, & plumbeus, quibus passim imbuuntur, demonstrant; est enim Marchesita aurea, argentea, aerea, plumbea uti diximus.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 148-2","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/148-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 149-3","label":"EXPERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/149-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/149-3"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}