{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 163.1-5","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 163.1-5","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"COROLLARIUM III. Hinc patet, Terraqueo globo salem naturaliter tum ad totam Terraquei globi Oeco nomiam conservandam, tum ad eandem sustentandam alendamque, à principio rerum insitum fuisse, tanquam balsamum naturae; ubi enim sal non est, ibi putredinis initium esse necesse est, unicus sal tam animata, quàm inanimata à putredine servat. Nihil in natura insulsum, nihil naturalium rerum, sive metalla & mineralia, sive plantas animaliaque, sive elementa ipsa spectes, è quibus Terraqueus globus compositus est, sine salis dote subsistere potest, ubi sal deficit, durabile nihil est, sed omnia putredine virulenta mox invadantur, necessario tùm Universi, tum hominum animaliumque subsidio destituta. Hinc nullus est locus in Mundo, cui non salis suppetat copia; adeoque divina providentia illud non sine causa ubique praesto esse voluerit, quod tantoperè necessarium foret. Quantùm enim homini caeterisque animalibus necessarius sit, experientia quotidiana docet, unicum ciborum omnium condimentum; Quod enim sale caret, non corrigitur, quod non corrigitur, id totum insalubre, indigestum, putredinosumque advenit homini, utique verum morborum naturalium medicamentum; unde non sine causa Homerus Divinum vocat tanquam id, quod ab incorruptione omnia quae videntur, servat. Addo genitalium re rum principia ex sale suam originem deducere; undè & Poëtae Venerem Aphroditim tanquam è spuma maris natam fingunt, ut hoc veluti ἐν τῷ τύπῳ salis vim per mare dispersam genitabilem proponerent, Deosque marinos eam ob causam foecundos & multorum liberorum parentes faciunt. Et notum est omnibus, nil mari feracius, nil foecundius esse, tùm infinita monstrorum marinorum multitudo, tum immensa piscium progenies, ovorum innumerabilium copia propagata, abundè testantur. Atque haec de necessitate salis dicta sufficiant. Restat, ut quomodo aqua salsugine illa ab initio imbuta fuerit, quomodò eâdem depositâ in dulcedinem vertatur. In primordiali aquarum in Telluris alveos deductione, quam Sacra Genesis tertio Mundi die factam fuisse docet, statim aqua chaotica tum ex se salsugine praegnans, tum ex ipsa salsuginosae Terrae substantia tanquam sibi necessarium attraxit nutrimentum.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 163-3","label":"COROLLARIUM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163-3"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 163.6-8","label":"163.6 to 163.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}