{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 171.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 171.1-4","ref":"171.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Diu sanè multumque, fateor, quae uti tenuissimis & subtilissimis partibus, verba Graeci textus, ut unum verum, reale & sensibile ibidem ignis elementum poneret studio summo expendi; sed tantum abest, ut mentem suam explicatam invenerim, ut potius dubium & ancipitem in omnibus, nunc hoc, nunc illo modo ignem in dicto loco consistentem mirâ obscuritate describentem repererim; tandem incidi in verba, quibus tres ignis species describit: Quae cùm veritati enucleandae, & imaginariae Sphaerae ignis sub Concavo Lunae confutandae aptissima reperirem, hîc ea ex textu sincerè deprompta adjungenda duxi, sic enim ait: οὐ γὰρ ἐστὶν ἐν εἶδος τοῦ πυρὸς ἕτερον γὰρ ἐστὶ τῷ εἴδει ἄνθραξ, καὶ φλὸξ, καὶ φῶς, ἑκαστὸν ἀὐτῶν πυρον. καθαιτερ ἐπὶ τοῦ πυρός τὸ λεπτομερεστατον; λεπτομερέστερον γάρ ἐστι τὸ φως τοῦ ἄνθρακος, καὶ τῆς φλογός. Non enim, inquit, una est species ignis, aliud enim est specie carbo, & flamma & lux, unumquodque eorum ignis est, quemadmodum, quod in igne subtilißimum est, id est, subtilißimarum partium; subtiliorum enim partium est lux & carbonis & dammae. Tres itaque ignis species in rerum natura hic ponit: Carbonem accensum, Flammam, & Lucem; has tamen sub una luce & carbonis & flammae, quae subtilissimis partibus constat, comprehendit. Hanc quidem sententiam ex Timaeo Platonis excerptam, qua utpote suae de elemento ignis opinioni contrariam, consultius omittere, quàm adstruere debebat, hîc discutiendam, & an ea cum sententia illius sub Luna ignis consistere possit, explicandam duximus. Dico itaque primò, si tres tantùm ignis species sunt: Carbo, Flamma, Lux, certè aperta in Sublunari concavo suae existentiae signa praeberent; sed nulla praebent. Ergò. Neque enim hîc loquimur de elemento ignis invisibilis potentialis & virtualis, quam & halituosam substantiam dicit, aut aërem attenuatum, sed de sensibili, reali & actu existente. Sic ergo argumentor. Si in concavo Lunae ignis foret, is vel anthrax, vel flamma, vel lux foret, aliae enim ignis species non dantur, ipso Philosopho fatente; sed primè non est ibi anthrax seu carbo; si enim carbo ibi sit, is necessariò erit accensus, extinctus enim, ignis dici nequit; lucet enim sua natura ignis omnis; si lucebit, lumen quoque de se diffundit; si diffundet, ergò inferiora illuminabit; At nemo hucusque à condito Mundo sub Luna & super aërem sphaeram caloris succensi vidit unquam, neque lucere quicquam intuitus est.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 170.17-20","label":"170.17 to 170.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/170.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/170.17"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 171.5-8","label":"171.5 to 171.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}