{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 171.5-8","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 171.5-8","ref":"171.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.5.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Si praetereà carbo ille luceret, utique & caleret in se, & calefaceret proximum sibi aërem, aquam, deindè Terram; & quia duratio caloris istiusmodi est perpetua, perpetuò quoque calefaceret proxima sibi subjecta elementa; Aër ergò nun quam frigidus foret, at saepè intolerabili frigore ita in omnia vicina elementa saevit, ut omnia in glaciem convertat. Carbo itaque succensus ignis elementum Sublunare dic non potest: Si enim daretur talis carbo, jam de nobis actum foret, cum omnia in cineres & favillas jam dudum redigisset, quod Aristoteles olim iis, qui Coelum ignem esse contendebant, iisdem penè verbis objiciebat. Neque flamma esse potest ignis elementum sublunare; si enim flamma foret, necessariò arderet, si arderet, necessariò luceret, si luceret, unà cum calore ad nos diffunderetur, & ex consequenti, à tot jam seculis flammam tam immensam, cujusmodi Sphaera ignis est, Sole multis millionibus partium majorem, incendio suo non dicam elementa vicina, sed & universum Telluris globum jam dudum una cum omnibus iis inexistentibus consumpsisset. Sed quidpiam horum contigisse, uti non constat, ita quoque Concavum Lunae flammeum esse, à nemine hucusque observatum fuit; neque quisquam ejus aut lumen, aut caorem sensit unquam: flamma itaque ibi esse non potest Sed dices forsan, flammam hanc ob summam raritatem, utpote aethereae naturae, edatem non esse. Si aethereae naturae, ergò jam duo erunt aetheres, superior & inferior; si hoc, ergò vel ignis erit, vel non: Si prius dicat, jam sibi apertè contradicit, dum Coelum seu Aethera ignem minimè dici posse astruit; ait enim si Coelum esset ignis, jam omnia combusta forent; si non est ignis, habemus intentum, Neque tertia species ignis, quam lucem dicit, in concavo Lunae locum proprium habere potest; Luceret enim, & lumine suo diffuso nos illuminaret, & cum supremae regioni aëris contigua esse dicatur Sphaera ignis, nulla aeri obscuritas, nulla nox inesse ei posset, atque adeò semper noctu diuque in perpetua luce versaremur, quod quàm absurdum sit, quis non videt.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 171.1-4","label":"171.1 to 171.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.1"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 171.9-10","label":"171.9 to 171.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/171.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}