{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 235.10-11","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 235.10-11","ref":"235.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.10.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Aegyptios itaque artem auriferam calluisse quidem, non tamen illam magni lapidis fabulosam, (alias enim non fuisset magni secreti loco habita) sed quae separatione ex terrenis glebis fusione fit, id est, Metallurgiam omnibus communem. Se cutus aliquot post annis Zosimus scriptor graecus, cujus de Arte sacra, & Chrysopoeia libri Manuscripti adhuc conservari dicuntur in Bibliotheca regia Parisiis, de quibus tamen, uti quid contineant, mihi non constat, ita quoque judicium meum interponendum minime censui: quem secutus Nicephorus Blemmidas de eadem materia librum scripsit, qui tamen uti ex Manuscripto Vaticano patet, de lapide nullam mentionem facit, soli Spagyricae totus intentus; Hisce successerunt Arabes, qui primi hujus lapidis authores orbem innumeris & fabulis, & superstitionibus replerunt. Hi supposititiis Hermetis, reliquorumque Aegyptiorum veterum scriptis mysterio refertis allecti, novum quid editurientes, lapidem hunc vegetabilem divinis virtutibus praepollentem, tanquam thesaurum thesaurorum mundo obtruserunt; & ut partubus suis nonnullam authoritatem conciliarent, ex vetustissimis Hermeti monumentis, artem suam non tam comprobare, quam authenticare contenderunt. Est ingens apud me horum scriptorum ArabicoGg 2 rum tized b Arabes scriptores Arabum fabulae horrendae de Lapide. Latini Chymicographi. Qua de causa tantopere culta fuerit Alchymia Imitatio naturae difficilis. Occultae naturae se mitae in auro producendo.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 235.5-9","label":"235.5 to 235.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/235.5"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 236-2","label":"SECTIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/236-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/236-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}