{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 25.1-2-5","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 25.1-2-5","ref":"25.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/25.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/25.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/25.1-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Atque ex hisce pro alia aliave tinctura, majori aut minori, innumerae aliae gemmarum species emergunt, quae tamen vel ad principalem aliquam ex hisce dictis revocantur; undè diversissimi topazii Berylli, Smaragdi, Carbunculi, Opali, Adamantes, caeterarumque gemmarum constitutio diligenter à Gemmariis observantur; quae uti majus aut minus, aut etiam differentibus coloribus tinctae sunt, ita innumerabi les denominationes sortiuntur. In quibus ta men omnibus nescio quid angulosum Natura effinxit; sunt enim quaedam tuberosae; nonnullae triquedrae; quaedam tetraëdrae, ple raeque, potissimum Crystalli hexaëdrae; in topaziis subindè quoque dodecaëdrae inve niuntur. Uti ex hisce figuris apparet; Causa itaque horum angulorum, finisque à Natura in iis intentus non immeritò quaeritur. Cu enim haec potissimum in gemmis Diaphanis spectetur formae insolentia, uti multos in in quisitione causae, ob conclamatum negotium, in desperationem traxit, ita admira tione exoticorum effectuum perculsis ad cau sam tantarum rerum operatricem penetran dam, acres quosdam stimulos, sed irrito la bore addidit. Nos quid sentiamus, jam tempus est, ut aperiamus. Esse in Salinis corporibus virtutem quandam actinobolicam, quam radiativam dici. mus, experientia multorum annorum nos docuit: Consistit autem haec vis in eo, quoc spiritus in salis corpore abditus ex se & sua natura & appetitu quodam naturali ex centro prodiens in circumferentiam, corpuscula protrusione sua paulatim in radios quosdam dispescat. Qui si diameter, in quatuor partes diffindat, erit id basis & veluti ichnographia quaedam, super quam figuretur gemma quam Natura quadratae figurae esse vult; si in quinque, pentagonae figurae rudimentum ponet, si in sex, nexagonam, Crystallis & Amethistis propriam; & sic de caeteris usque ad duodecim; figuram tot lateribus constituet, in quot radios spiritus salinus corpuscula sua protruserit. Primo itaque omnes diaphanas gemmas ex diversis salium speciebus constare, suprà variis experimentis comprobatum fuit, nec non unanimi Chymicorum consensu receptum. Secundò esse in salinis corpusculis singulis à natura aliquid insitum ejus figurae, quod gemma ex quibus coaluit prae se fert: Si enim imicroscopio, Crystallo in pollinem resoluto.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 24-2","label":"EX PERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/24-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 25.6-8","label":"25.6 to 25.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/25.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/25.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}