{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 293.9-13","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 293.9-13","ref":"293.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.9.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Causa hujus extumescentiae utique alia esse non potest nis flatus & spiritus subterranei, qui exitum mo lientes, dum non inveniunt, per fundum la cuum transeuntes, aquas in monstruosos tumores cogunt, atque certis temporibu ita exaltant, ut vita quadam praeditae vi deantur. Sed de his in praecedentibus ube rius actum vide. Habes hîc Lector, omnia, quae de aquarum natura & mirabilibus, aut ab Authoribus fide dignis observata, posteritati tradita sunt vel quae egomet propria experientia explorat: hîc adduxi; innumeris auis fabulosis, & quae incerta relatione comperta fuerunt, omissis; In quo hoc unum attendimus, ne quicquam produceremus insolitorum effectuum, quorum causas non jungeremus; Quo studio aspirante Divini Numinis gratia eò pertigi mus, ut nullum tam exoticum naturae effectum produceremus, quem arte & Philosophiae experimentalis solertia adjuti in machinis à nobis adinventis, non exhiberemus. In quo quidem studio multorum annorum cur riculis, non minus sumptibus, quàm immensis ingenii laboribus non alio fine tantopere decertavimus, nisi ut propudiosum illud abditarum qualitatum clypeum, totius ignorantiae asylum destrueremus; ostenderemusque nullum tam occultae qualitatis effectum assignari posse, cujus causam genuinam ex perimentis non demonstraremus. Ex quibus denique cognovi, mirum non esse, Philosophiam naturalem tot tenebris involutam, tot placitorum monstris deformatam, in hunc usque diem permansisse: Philosophi siquidem Scholastici universali principiorum cognitione contenti, uti ad causas proximas rerum non descendunt, ita quoque non nisi remotam & plane abstractam de compositione & resolutione rerum naturalium cognitionem acquirunt. Nos in hoc opere universales rerum causas, uti sunt Solis & Lunae caeterarumque stellarum in hunc elementarem Mundum influxus, ita consideramus, ut tamen in hoc scrutinio minime nos sistamus; Sed viciniorum causarum indagini insistentes, varia combinatione experimentorum, secundum continuum quoddam operatricis Naturae filum Ariadnaeum pro gressi, non meliori modo genuinas rerum causas nos indagare posse existimavimus quàm si eosdem mirificos naturae effectus & operationes, quas ipsa per se, & insito quodam instinctu praestat, nos juxta intentam Naturae prototypae analogiam solerti Artis industria exhiberemus; quod toto hoc opere factum esse videbis.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 293.4-8","label":"293.4 to 293.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.4"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 293.14","label":"EXPERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/293.14"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}