{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 303.4-8","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 303.4-8","ref":"303.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.4.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"unc: ex mercurio, quae simul mixta velut in mercurium fluentem vulgi solventur, ita ut plumbum, & marcasitam in mercuriun vera transmutatione conversa quispiam putare possit: Sed si eum examini stiteris, pror sus sophisticum reperies, non verum mercurium: Mercurius enim mineralis cucurbita inditus igne apposito statim avolat, quod in hac mistura non sit, nam unam plumbi unciam, & unam pariter marcasitae unciam cum duabus mercurii, quibus mixtum constabat, recuperabis; mercurium quidem elapsum in recipiente, plumbo verò, & marcasita in fundo cucurbitae remanentibus. Si verò quidpiam ex tali massa cupellae commissa nonnihil auri, vel argenti superfuerit, id neutiquam transmutationi, uti Alchymistae jactant, transcribendum est, sed particulis argenteis, quae plumbo prius inextiterant Non dicam hîc de transmutatione metal lorum imperfectorum in imperfecta, cum jam quomodo id fieri possit, alibi dixerimus sed de transmutatione imperfectorum metal lorum, in perfecta. Inter caetera sanè max mè laborarunt Alchymistae, ut argentum vi vum in argentum, aurumque converterent: Sed utrum id praestiterint, lis adhuc pendet, neque dici potest, quemquam id praestitisse, nisi aut abdita quadam imposturâ, aut altioris humano intellectûs magistro. Sed jam audic mihi oggannientes Alchymistas: A compluribus id praestitum fuisse; quod ut monstrent, varias historias adducunt de iis, qui in conspectu multorum aurum purissimum fecisse dicuntur; quare nonnullas hîc subjungemus. Erat, inquiunt Rotoburgi ad Tubarim Mo nachus quidam, cujus tamen nomen consul to non addunt, nè mendacii convincantur hunc super hydrargyri unciam in crucibulo calefactam, pulverem quendam projecisse ferunt, quo facto strepitus sit exortus, statim que argentum vivum in rubedinem versum fuisse, quod ulterius forti igne sollicitatum, eliquatumque tandem confluxerit acceptâ metallica soliditate, quod & ab aurifabro examinatum, aurum optimum reputatum fuerit. Sed quomodo id factum sit postea ostendemus Penotus Alchymista in epistola ad Guibertum dicit; Scoto-britannum quendam uncias 4 & plumbi beneficio pulveris rubei minima quantitatis in verum, & purum aurum convertisse. Alius adducit Hogolandaeum testem, qui Germanum quendam (Individuum vagum ego verius interpretor) in urbe quadam Ve netae ditionis, argentum vivum in verum aurum mutasse refert.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 303.1-2-3","label":"303.1 to 303.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.1-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 303.9-10","label":"303.9 to 303.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/303.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}