{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 308.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 308.1-4","ref":"308.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/308.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/308.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"Sententia Aristotelis Elementa abstractivè consideantur sub ratione metaphyica. Metaphysicis assuetam, abstractam ab omni materia crassa lentaque innuisse; atque sub hac ratione, in qua metaphysicè conveniunt omnia corpora crassa & solida, Terram, deindè omnia illa corpora in vapores resolubilia, uti aquosa, aquam; vapida verò, & subtili fluore praedita, aërem; non vapida verò & subtilissimâ substantiâ constituta ignem, sub abstracta inquam quadam ratione metaphysicè intellexisse; & quoniam hae rationes in omnibus reperiuntur, ideò ex his omnia corpora composita esse rectè & argutè intulit: Haec tamen corpora tam crassa quàm subtilia rerum disparatissimarum ag gregatum quoddam & congeriem esse sensit, illudque corpus, quod Terra dicitur, quamvis nil aliud, quàm dicta diversarum rerum congeries sit, omnia tamen mixta hoc ipso quod solida sint & crassitie constent, terram dici; illud verò elementum, quod aër ve ignis dicitur, nil aliud esse, quàm halituum rerum diversissimarum congeriem, quae ta men in hoc omnes conveniant, quod sint sub tilia, vapida & halituosa corpora, & ideo communi nomine aër & ignis dicuntur. Vides itaque, quomodo Aristoteles Elementorum rationes determinarit; quae omnibus, quae suprà de vero Terrae, Aquae, Aëris & Ignis elemento diximus, pulchrè consentiunt. Latet enim in salis centro spirituosa quaedam substantia, quae uti omnibus mixto rum speciebus inexistit, ita iis omnibus crassitiem & propriam consistentiam subministrat verumque & proprium proximumque terrae elementum dici debet, cujus sal sensibile non nisi subjectum materiale est. In humidi verò centro, pari pacto latet Mercurialis quaedam & spirituosa substantia, proprium elemen tum aquae omnibus corporibus fluorem tri buens; estque gluten quoddam, quo omnia terrea & sicca conglutinantur; & sic de reli quis idem esto judicium. Quae omnia praemit tenda duxi, ut salis, nitri, & salinitri natura luculentius exponeretur. Ac primò quidem sciendum est, artificiale Salnitrum, quod hodie in usum pyrii pulveris adhibetur, multò nativo, quod aut ex aquis terrisque nitrosis efflorescit, praestantius efficaciusque esse; unde illo utplurimum utun tur, quod, ut suprà dixi, ex stabulis animalium atque latrinis vetustis, ex gallinarum, columbarumque fimo, nec non ex coemiteriis, cry ptis, vespertilionumque latibulis eruitur: cujus quidem rei causa neminem latere potest qui latentes sub excrementitio hoc sordium urinae, stercorumque fimo virtutes penitiùs cognorit; Cum hae sordes, quidquid nitrolum intra animalium viscera latet, veluti magnetica quadam virtute ad se trahant, quae deinde multo tempore intra nitrosam terram fermentatae, vim multò majorem ob variam rerum miscellam jam actuatam bilisque quisquilias istis admistas, quam in nativo acquirunt; atque hoc pacto copiosis roboratae subsidiis, id paulatim acquirunt spirituum incrementum, quod illi postea sulphuri, carbonibusque juncti, magna mortalium consternatione demonstrant: quantò enim hoc salinitrum est spirituosius, tantò majoris ruinae effectus praestare censendum est: Hinc quoque Salnitrum, quod ex variarum rerum alluvio in cuniculis subterraneis, tum maritimae aquae, caeterorumque salium affluxu, tum nativa loci dispositione producitur, mox ignibus intimis correptum accensumque, omnium commotionum, meteorologicarumque impressionum, tum in subterraneis, tum supra in aëreae regionis districtibus causa est; uti paulò ante, & suprà l. 4.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 307-3","label":"CONSECTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/307-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/307-3"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 309","label":"CONSECTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}