{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 309","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 309","ref":"309","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"copiosè demonstratum fuit: Spiritus enim salnitrosi, uti subtilissimi sunt, ita facillimè terrae poros transpirant, ita in aëris subvecti sublimia, ignearum impressionum effectus causant; vel si iis ob firma subterrestrium partium obstacula penetrare non liceat; tum enim verò exitum sibi ruptis montium repagulis per fas & nefas, solo necessitatis jure, quaerunt. Cum verò Salnitrum tam admirandis virtutibus polleat; jam videndum est, quomodo id à sale communi differat, & ex quibus utrumque constet. Sal commune ex humido vi scoso aquae & aëris productum nil aliud est, quam terreum illius viscosi, quod calore in uuratur, & in salem siccatur; igneum verò illud sive sulphureum, quod est in illo humido viscoso aëris & aquae mutatur in nitrum, sicut terreum & aqueum in illo mutatur in salem. Salnitrum verò purior est ac defaecatior nitri pars. Unde patet, in hoc differre potissimum sal & nitrum, quod nitrum plus sulphuris & Mercurii, id est, plus ignis & aëris, in sua compositione sortitum sit, quam sal, quod in sua compositione plus aquae & terrae obtinuit: In sale quidem ignis & aer occulta sunt, aqua verò & terra manifesta; In nitro verò contra; unde sal commune minimè, quemadmodum nitrum ignescit & inflammatur, eò quod terra & aqua, ex quibus sal constat, ignitionem impediant, & consequenter vehementes illos salnitri effectus praestare non queunt; Quod enim igneum est in sale, cum humido accessit, uti & in nitro; hinc ambo penetrant dissolvuntque omnia, corpora dura, & dummodo putrescant, in materiam primam, salem scilicet ipsis similem, à quo originem traxerunt, resolvunt ex quo in Arte Chimica mira patrantur dummodo humidum illud purum putum perfectè & absolutè figatur; infinitis virtutibu in morborum profligatione praeditum, quae in Octavo Libro fusius deducentur: Uti enim nitrum aqua congelata, ita & ignis congelatus dici potest, utpote qui in intimo suo centro & naturae thalamo totius naturae thesaurum atque ignem vitae clausum continet quem si quis ea artis felicitate fixare, cumque aurea vel argentea tinctura imbuere posuit, istum arcanum illud summum & inaestimabile, polleant. Non est mineralium mixtorum fomabile, quod jam à tot saeculis ab universa Philosophorum schola indagatum fuit, posdina aut vena metallica, cui nescio sane qua insita sibi ambitione non associetur; inter sessurum nil dubito; Sed cum haec in alium caetera sali, alumini, Ammoniaco caeterisque locum distulerimus, hoc loco tantum ejus nasalibus veluti cognatione sibi proximis non turam exponendam duximus. tantùm adnascitur, sed ea iis divitiis suis implet; ingenti proinde in magno illo Chimi","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 308.1-4","label":"308.1 to 308.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/308.1"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 309.1-3","label":"309.1 to 309.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}