{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 31","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Erunt itaque latera horum quadratorum congrua lateribus P. C. LK. BF. & lateribus PZ. LE. BS. globus igitur in punctis OFKCY erit semper in parabola AOY. Quod idem de quacunque altera projectione corporis gravis demonstrari potest: globus ergò projectus motu suo affectabit parabolam, quod erat demonstrandum. Dixi affectabit parabolam, quia non arbitror hujusmodi lineam à projectis causatam esse parabolam perfectam, uti plerique hujus temporis Mathematici Galilaeum secuti existimant; Sed esse quid simile; Ratio dubitationis meae est; quod non habeat, ex quo generetur; omnis autem parabola originem suam habet ex sectione Coni; in projectilibus autem nulla Coni sectio concipi potest, quemadmodum in Sciatherico negotio ubi lux, & umbra circuitibus suis veros Conos fundant, qui deinde Conotomo plano horizontis fecti omnis generis sectiones conicas producunt; Ubi itaque fundamentum Conicarum sectionum deest, ibi verae quoque sectionum affectiones concipi nulla ratione possunt. Sic in chorda grandiore & ponderosiore, si ex duabus suis extremitatibus sus pendatur solet illa ob suum pondus nonnihil inclinari deorsum in medio, ac efficere curvam figuram; quae nescio quid parabolicum affectare videtur nec tamen propriè parabola dici potest, cùm fundamento careat, quo generetur, videlicet Cono; Si enim vera parabola esset, non foret ratio, cur non etiam hyperbolam & ellipsi, similesque figuras produceret, quarum tamen nullam in hujusmodi effectis, uti nec in projectilibus aut chordis spontaneo pondere tensis, videre est. Quod verò proportiones imparium numerorum huic exactè quadrent, à posteriori est; Cùm enim hujusmodi projectilium lineae, parabolae simillimae sint, ita parabolis veris, facilè applicari possunt. Est enim Geometricis & Arithmeticis rebus ita compara tum, ut Physicis rebus quibuscunque facile applicentur, etiamsi nullum in Physicis de monstratarum affectionum fundamentum fit.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 30","label":"SAATIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/30"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 31-2","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/31-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}