{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 310","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/310.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Iterum accipe sulphur vivum lixivio forti maceratum, quod sublimabis, & Lunae 4 uncias; quae omnia ponantur in aqua iuxta praece ptum inferius ponendum. Dissolutas itaque dictas res in Alembicum pone, & postquam forti igne distillaveris, in fundo massa rema nebit, quam extractam supra laminam vitream in cella, aut altero quopiam humido loco repones, donec in liquorem resoluta fuerit, quem iterum serva. Deindè accipe massam supra nominatam prima operatione extractam, eamque laminae vitreae loco humido, uti prius expone ad dissolutionem, qua peracta, hasce duas aquas primâ, & se cundâ operatione productas simul commisce & in unam massam congelari sinas, quâ con gelatâ habebis medicinam perfectam; ex qua exiguam partem supra 18 Mercurii partes projectam, si fusioni commiseris, totum intra exiguum tempus in Lunam optimam, omni examine adhibito probam, conversam obtinebis. Atque hic est primus processus, in quo, vel summa scriptoris sive ignorantia, sive negligentia patet; ponit is 43 calcis argenteae un cias, unà cum totidem unciis Mercurii subli mati; in quo manifestus error est: Cum enim argentum in calcem redactum, in pristinam naturam reducitur; necessariò argentum cal cinatum pluris constitit, quàm lucrum ex transmutatione Mercurii non importet, quemadmodum unicuique patet ex proportione 43 unciarum argenti, ad 18 partes Mercurii, quas in argentum transmutari processus dicit; quare nos errorem correximus, adden do 4 Lunae calcinatae partes. Quicquid autem hic author dicat, certè ex hoc processu nil aliud sperandum est, nisi massa quaedam argentea ex congelatione mercurii, & calce conflata; ac proinde processus hic, totus quantus sophisticus est, & indignus, cujus quis inutili, & irrito labore experimentum lumat. Sed jam ejusdem Authoris de auro purissimo conficiendo processum examinemus. Sic itaque ait. PROCESSUS II. Pour faire Soleil bon e sin. id est, Aurum optimum, & purum efficere. Accipe aes ustum, sulphur vitrioli, ex unoquo que 2 libras. Quorum unumquodque separatim, minutim supra marmor teras, & deinde probè commixta Alembico committe, luto sapientiae, ne quidpiam spirituum exhalet, probè munito; quod intra cineres furnelli positum calore tenui materiem distilles, aquamque eductam in ampulla vitrea reserves. Postea accipe duas drachmas auri puri, & 4 drachmas argenti vivi, quae simul aurificum more amalgames.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 309-2","label":"TRANSMUTATOIRE DU PAP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/309-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 311-4","label":"TRANSMUTATOIRE DU PAP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/311-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/311-4"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}