{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 318.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 318.1-4","ref":"318.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/318.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/318.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Hoc itaque sulphur postquam in dictis terrae concavitatibus ab igne subterraneo per cuniculos pyragogos accenditur, simul etiam emittit è corpore suo acidum quendam vaporem, acrem & caustica virtute praeditum, qui dum subtilitate sua interiores montium fibras penetrat, ibi aquas quoque subterraneas, quibus in Primo Tomo terrestrem globum plenum esse ostendimus, virtute sua caustica & acrimonia imbuit tingitque, adeoque verum fit menstruum, ad supradictas glebas cujuscunque tandem rationis fuerint, dissolvendas. Hisce praemissis jam Vitrioli constitutionem sic describimus. Vitriolum corpus est minerale in imis terrae visceribus ex spiritu sulphureo, aqua & minera aeris aut ferri, aut utriusque simul permixti compositum; & à spiritu quidem sulphuris acrimoniam suam habet, & facultatem causticam; claritatem verò fluiditatemque ab aqua, & à minera aeris aut ferri colorem saporemque metallicum obtinet; atque ex his tribus, spiritu sulphuris, aqua & minera aeris & ferri, Vitriolum componi experientia cognitum habemus; Simili enim modo & ad naturae exemplar Vitriolum artificiale componere norunt omnes ii, qui vitam huic professioni intenti sustentant. Sed exemplo omnia clariora fiunt. Scias itaque, Lector, acidum sulphuris spiritum, quo aqua quaepiam subterranea tingitur, menstruum illud esse sive solvens quod ubi locum quendam, cui minera aeris aut ferri subest, transeundo pervadit, tunc nobis pro certo persuadere debemus, eodem etiam tempore aliquam ejus aeris aut ferri portionem abradi exedique, tantam nempe, quantam secundum proportionem acidi spiritus, qui in ipso est, dissolvere potest; quo facto comperies liquorem paulò post viridem provenire aut subluteum, odoris metallici & sulphurei, acris quoque seu acidi potius & adstringentis saporis; ex quo liquore vitriolatis corpusculis referto separatur condensaturque Vitriolum illud, de quo sermonem instituimus. Sed dubia forsan nonnemini occurrentia per quaesita sol ces ex montibus in fontes & flumina erumvamus. pant, quae tamen nullum alicujus salis, cujus cunque tandem id generis sit, latentis vestiPrimò. Quaeret forsitan nonnemo, cum gium sive odore, sive sapore relinquat: Re spiritus sulphuris praecipua sit principalisque ac maximè activa substantia tam alumini spondeo, causam esse, quod hae aquae utplurimum ex amplissimis hydrophylaciis subterquàm vitrioli, utrumque enim ex pyrite nasci suprà diximus; unde rogo procedit, quod raneis originem habeant, ita fieri quoque ista duo quoad formam & colorem usque adnon potest, ut spiritu sulphureo etiamsi alieò inter se discrepent.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 317","label":"EXPERIMENTUM IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/317"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 318.5-7","label":"318.5 to 318.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/318.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}