{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 365.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 365.1-4","ref":"365.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/365.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/365.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/365.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":455,"text":"Ad Gryllorum genesin quod attinet, sun & illi in multiplices species distincti: Sunt alii arborei & Sylvestres qui per Julium & Augustum, obstrepero sono diu noctuque aures molestare non cessant, sunt & focarii sive domestici, qui ex retrimentis carnium lignorumque seminiis refertorum, modica humiditate accedente, calore ignis excluduntur; maximè verò pistrinorum dominantur hypocaustis, & ingenti propagine emergunt, originemque aliunde non habent, nisi ex seminio sensitivae naturae frumento inexistente, quod uti incorruptibile est; ita quoque non tantùm frumento, sed & farinae subactae & mucido pani immanet, quod deindè in hypocaustis vapore elevatum intra rimas parietum depositum, tandem dictos gryllos, quos Itali Bargarozzi vocant mutos tamen, Latini Blattas dicunt, excludit. Vide Primum Librum Musurgiae, ubi causas soni gryllorum exacte assignavimus. De Scarabaeorum ortu. Carabaeorum, eorumque quae jam examinavimus insectorum non omnium eadem est species, sicuti & seminiorum ex quibus profluxerunt, non eadem ratio; Differunt enim colore, magnitudine, sono, membrorumque constitutione. Quidam sunt nigri, sublutei, cinerei coloris, quidam aureo ex viridi lucente colore fulgentes, quos Chrysocantharos vocant. Sunt alii ramosa cornuum formâ, quos & inde Cantharelaphos Scarabaeocervos vocant, spectabiles; alii monocerotes referunt, alii ἀκέρατοι, sine cornibus; alii equinum aut hircinum caput; non desunt, qui capite cervos referant. Loco quoque differunt; ἐλαφοκάνθαρος. Sunt qui ex stercoribus animalium originem trahunt, ut Scarabaei quos pilularios vocant in omnibus passim semitis obvii; alii in arboribus suos natales sortiuntur, quidam intra tercervi gregatim stabulantur; uti saepè à me in terram, aut latrinas, aut etiam intra aquas Germania observatum fuit: Audivi & ab iis, nascuntur; quorum tamen omnium eadem qui curam cervorum habent, eos subinde in origo est, partim ex coitu, partim ex seminio eorum sordibus reperiri, nonnunquam ex putridis lignis fimo cervorum imbutis ita nasci, Monoceros. ut primò vermes Zoophyti videantur, deinde decisi gradiantur apertis paulatim cornuum vestigiis, ac tandem coleoptera & cervino cornutoque capite conspicui emergant; cuus quidem rei ratio alia non est, nisi quod excrementis nonnihil seminis cervini quod coitus tempore etiam extra vas spargunt, accedat; atque adeò ex differenti seminio differens animal, id est, Scarabaeo-cervus consurgat; ex seminio quidem in alimentis existente Scarabaei formae quidpiam simile; ex semine verò cervi natura, quantum potest, agit, ut simile quid cervo producat, quod cum perfectum animal producere non possit, utpote in matrice improportionata dispositum, videlicet sensitivae naturae aliundè decisc saltem hoc agit, ut ελαφόμορφον, id est, caput herbarum sponte nascentium; Non enim ex cervinum cornibus ramosis conspicuum fa equorum solummodò, sed & boum asinobricet; unde verò subinde Scarabaei monorumque excrementis nasci infallibilis expecerotes reperiantur uno cornu in fronte rientia docet; Imò me quandoque obserspectabiles; Dico hoc evenire, eo quod anivasse memini Scarabaeos integros unà cum mal, vel materiae seminalis defectu, vel eacalido fimo equorum evolutos fuisse; quodem in alia corporis membra formanda difrum deindè alii magno numero & extempe fusa, quod duobus cornibus instrui debebat, raneo quodam ortu ex subjecta materia proam uno tantum instruatur.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 364-3","label":"EX PERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/364-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/364-3"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 365.5","label":"EX PERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/365.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/365.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}