{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 413.12-14","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 413.12-14","ref":"413.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.12.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Innumera hoc loco ex variis Authoribus adduci poterunt, quia tamen innumeris superstitionibus involuta sunt, iis immorari nolui sed ad ea solummodò progredi libuit, quae ex se & sua natura mirifica vi pollent, effectus praestant omnium opinione incredibiles Quaeritur Quarto. An verè & realiter herba per palingenesin seu resuscitationem ex cineribus educi possit? Non ignoro varias historias adduci, de hujusmodi Naturae mira culis: Albertum Magnum tempore mensa coram Rege Galliae in vitrea phiala arboren cum foliis, floribus, fructibus produxisse fe runt: ego verò rei veritatem magno labore investigavi, nil tale nec in ejus vita, nec in regis gestis reperire licuit, nec in Archivio suo Patres Dominicani tale quid se reperisse fassi sunt, unde semper fabuiosam narrationem credidi, ab Alchymistis caeterisque curiosiorum artium sectatoribus, ad mysteriosorum & inauditorum, quae plenis buccis ubique locorum depraedicare solent arca norum veritatem similibus figmentis stabiliendam, excogitatam, quemadmodum multi alii supposititii partus Sancti viri nomine Jam dudum Magorum ope prodierunt, non alio fine, nisi ut sua deliramenta sub Magni Alberti nomine tutarentur, atque ad imperitae plebi fucatam veritatem magni & illustris scriptoris authoritate comprobandam, similibus nugamentis assumptis, mundo horum avido facilius persuaderent. Albertum Magnum Naturae mystam fuisse, nemo negave. rit, sed eum Librum illum de herbarum lapidumque mysteriis decantatissimum, uti & librum de morbis mulierum scripsisse, credat, cui libuerit, omnes hosce tractatus ex superstitiosa Arabum officina prodiisse tum primum mihi innotuit, cum Salomonem Benhali Authorem de natura rerum cum intima quadam reflexione ad Libros Alberto Magno adscriptos facta evolvi.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 413.8-11","label":"413.8 to 413.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.8"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 414","label":"EXPERIMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/414"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}