{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 413.8-11","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 413.8-11","ref":"413.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.8.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Tan tis autem periculis propter unam vim capi eam operae pretium est: siquidem iis admota, qui cacodamonibus oppreßi sunt, illicò libertate fruuntur. Sed cum hac à nemine hucusque tra dantur praeter Iosephum, ita quoque anilibu deliramentis adscribimus. Matthiolus ait sibi radicem esse à Francisco Calceolario Vernensi repertam, qua, inquit, per noctem vin macerata, eoque epoto nullus quantumvis fameli cus edere poßit, nec cibi tantillum degustare, nis aceti cochlear absorbuerit. Ridendus profectò jocus, sed res ipsa non omnibus committenda. Mul. ta hîc similia vera tamen naturae arcana adducer possem, sed ne ad malum utantur curiosiores, eo silentio obvelanda duxi. Zucca Indica perni cioso & lethifero veneno turgida, cujus suc co tamen, uti in praecedentibus dictum fuit expresso radix in farinam molita optimum ac nutritioni saluberrimum conficit panem. Il lud etiam his addi potest ex Matthiolo, quod in circulatorum spectaculis saepe demirantu homines; sic autem dicit Matthiolus: In vinum radicis cujusdam pulverem, cujus gustatu fauces convelluntur, immiscent, & cui fucunfacere volunt, jubent, ut illo in vino intinctum digitum quasi praegustandi causa sugat, tum illico digitum in vino madidum in os inditum sibi mor dicus non sine dolore & clamore premit invitus Intereà perinde atque blanditiis moerentem conso latur Circulator, temporum carpique arterias alio quopiam oblinit medicamento, deinde nummum in terra projectum hortatur, ut tollat; Ibi ille pronus primum sese nequit attollere, mox inguinis vi amens factus concidit, statimque ejus more, qui metuit, ne mergatur in aqua, natat, ac voci feratur simul se fluctibus obrui: Erigit ergò eum Circulator, ille quasi ulturus injuriam, primum maleficium obliquo ac torvo intuitu exprobrare, mox hominem aggredi videtur; postremò fugientem Circulatorem persequi, donec absterso tandem illiti medicamenti veneno recipiat animum ac menti restituatur. Ubi autem ad se rediit, quasi qui evaserit à mari naufragus, capillum vestimentaque, veluti vela torquere, exprimereque brachia tergere, & nares emungere conspicitur Haec fabulae non sunt: nam non desunt testimonia multorum, qui viderunt, quique imposturan suspicantes, suis & amicorum suorum famulis ut hoc anno Pragae factum est, fieri haec jusserunt.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 413.5-7","label":"413.5 to 413.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.5"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 413.12-14","label":"413.12 to 413.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.12"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}