{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 421.7-8","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 421.7-8","ref":"421.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.7.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Ioannes Baptista Birellus pro auro potumARS CHYM tumque. Atque hisce menstruis putant Chymici aurum solvi posse. Sed qui rem accuratiori rationis trutina ponderaverit, videbit aurum non nisi mineralium liquorum ope solvi posse. Botanicis vero succis non nisi difficulter, uti experientia me docuit: Aureus enim nummus inter hujusmodi men strua longo tempore conditus, uti prius, sine ulla sui imminutione postea extractus fuit; nullam aliam ob causam, nisi quod huusmodi menstrua nulla ad aurum sympathia afficiantur, uti fit in mineralibus; aquis enim regiis aurum inditum statim dissolvitur; Mercurio verò vel illitum tantum statim frangi bile fit Quaeritur itaque solvens, cui aurum impositum non secus ac nix intra aquam proecta liquescat, ita ut auro in suum pristinum soliditatis statum reditum amplius non concedat: Hujusmodi multi quaesiverunt, nultus adhuc reperit; de quo ita Libavius: Ex qua verò re tale menstruum formetur in secretißimis est; Ex natura succi certum est, sed & necessarium est, ut ille liquor sit viscosus, quae in natura communis est materia metallorum, quique potestate sit aurum, & cum auro coeat, ut glacies cum aqua fervente; non enim distat ill liquor ab auro, nisi coagulatione. Libavius ita que hîc in menstruo auri solutivo describendo nil aliud facit, quàm ut ignotum per ignotum exponat; adeò manifestis verbis vine ipse quidem quid dicat, intellexisse deatur, ita ego interpretor ejus verba: natura succi illud esse certum est, ex qua tamen, id in secretißimis est, id est, à nemine cognoscitur; ne tamen nihil dixisse videretur in sequentibus nihilominus modum docet; ignotum illud solvens ope salis & calcanthi sulphure foeti, solutionis effectum praestiturum, si prius tamen per frequentissimam cohobationem ad aethereae planè subtilitatis substantiam liquor sit redactus, & hoc pacto menstruum praebeat Philosophorum; talibus se implicant Alchymistae ignotarum re rum speciebus, ne nihil scire videantur: Si corrosiva in auri solutione, uti suprà dixi mus, vetet Libavius; quomodò hîc salis & calcanthi solvens maximae corrosionis prae scribere ausit, quis dispiciat?","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 421.4-6","label":"421.4 to 421.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.4"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 421.9-11","label":"421.9 to 421.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/421.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}