{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 451.6-9","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 451.6-9","ref":"451.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.6.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Videtur ingens in Melitensi Insula hujus herbae copia, & in nonnullis calabriae locis. Sada vero Hispanica prae caeteris maxime commendatur. Dignun sane admiratione est, Venetiis à peritis opifi cibus portionem quoque magnetis hisce admisceri, eò quod hujus miscella vitrum miri ficum splendorem adipiscatur; cujus rei ra tio alia non est, nisi quod lapidibus utplurimum ferreae scobis miscella adhaereat, quae à magnete attracta, reliquam vitri massam ab impuritate umbrosarum partium liberet. Porrò fornaces pro diversitate laborum differunt. Hîc Romae fornaces plerasque in quadruplices contignationes extollunt; quarum ima κονιστηριον, id est, locum cineribus recipiendis aptum; altera πυριστήριον, igni ex truendo destinata; In tertia aptantur vasa & ollae fundendae vitreae materiae idonea; suprà verò receptaculum est, ad nonnullum caloris temperamentum constructum, ne vitra recens conflata subitaneo frigori exposita rumperentur. Omnia hujusmodi fornacis receptacula non ferro, non calce, non saxis vivis; sed lateribus crudis ex argilla huic operi & igni fortissimo sustinendo congrua, construuntur; ollae quoque, quae materiam vitream continent ex argilla quadam hîc Romae ex Savonensi agro advecta conficiuntur; deindè fornax lignis longis quernis, vel ilicinis aliisque incenditur ad octiduum, uti hîc Romae, sub certis tamen gradibus; primè lento, deinde fortiori, & tandem fortissimo. Liquefacta itaque intra ollas materia Vitriarii fistulis vel ferreis, vel aeneis tripedalibus, intra ollas immissis versatisque, ex iis, quan tum operi conficiendo satis esse judicant extrahunt, in marmore ante fenestellam posi to versant, atque per fistulam saepius inflant & ne aestus per fistulam ingressus iis noceat, remotam ab ore ad maxillam applicant, mox fistulam sublatam aliquoties in orbem retorquentes, vitrum faciunt longum, deinde idem in aereo instrumento concavo, qui moduli vices sustinet, formant, tum calefaciendo, inflando, premendo, amplificando in poculi vel vasis, vel alterius rei figuram mente conceptam efformant, ansas affigunt, differentibus coloribus depingunt; atque hoc pacto absolutum vas fornaci refrigerii in usum committunt.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 451.1-5","label":"451.1 to 451.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.1"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 451.10-11","label":"451.10 to 451.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.10"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}