{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 51.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 51.1-4","ref":"51.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/51.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/51.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Exempli gratiâ, si nosse cupias, quanta esse debeat chorda quaepiam, quae unum diadromum conficiat, dum interim chorda 3, pedum 15 efficit diadro mos; quaeres numerum 15 in prima Colum na, & in tertia Columna correspondens dabit quaesitum, chordam videlicet 7875 pedum altitudinem. Hoc pacto 10 dabunt chordam 350 pedum, & sic de caeteris Numeri verò, qui ultra 30 minuta in Tabula usque ad 1000000 continentur, monstrant tantùm, quanta chorda quaepiam esse debeat, quae unum diadromum efficiat, dum interim tripedalis chorda efficit 30. 40. 50. 60. quanta chorda esse debeat, quae unum diadromum conficiat, dum interim chorda tripedalis facit 1000000. Dico, hanc chordam esse debere 1500000000000 pedibus longam, qui in leucas resoluti dant 10000000 leucas, hae in semidiametros terrestres, quarum una 1145 leucas continet, resolutae dant 18299 semidiametros terrestres, atque adeò spacio 11 dierum conficeret unum diadromum; Et uti chorda multis parasangis superat Firmamenti altitudinem, ita vibratio quoque, seu motus chordae, 11 dierum spacio peractus non plus sensibilis foret, quàm incrementum herbarum; Accedit, quod pondus, quod chordam tendere deberet, multis vicibus totam terreni corporis molem excedere deberet, ad eam protendendam; Chorda verò 12 pedum, diametrum habere deberet, ut pondus susti neret, alioquin proprio pondere disrumpenda; quae omnia ratiocinio Mathematico deduci possunt. Accedit chordam pondere quocunque praegravatam, diadromis suis non semicirculum, sed semiellipsin describere, pondere videlicet chordae annexo, suâ gravitate chordam ultra semicirculum extendente; unde pondus paulatim plus & plus pro chordae inclinatione gravitans, necessa, riò aliquam Sphaeroidem seu ellipticam describeret, quod tamen non fieret, si pondus catenae ferreae annexum esset PRAGMATIA III. Astronomica. Chronometrum, quod minutißimas horarum partes aßignet, construere. Emo Astronomorum nescit, quanti ex acta horarum, earumque minutissima divisio in praxi Astronomica momenti sit, ut proinde nulla alia in re magis laboraverint coelestium rerum mensores, quàm ut horologium quoddam, quod minutissimas horagari posse, sibi persuaserunt; & hoc pacto negotium institui posse putant.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 49-3","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/49-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/49-3"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 51.5-9","label":"51.5 to 51.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/51.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}