{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 58","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/58.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Quemadmodum itaque provida Natura in pondere, numero & mensura constituit omnia, ita quoque hominem in eam, quam diximus magnitudinem, id est, ultra quindecim palmos aut ad maximum, 18 palmos excrescere noluit. Quod verò Goliath sex cubitorum & unius palmi al titudinem habuisse, Sacra Scriptura testetur, id non aliter, quam extraordinaria DEI pro videntia, ad populi sui gloriam manifestandam ab aeterno praevisum accidisse putem Si enim uti Boccacius de gigante Drepanitant refert, homo 200 cubitorum, qui 400 pedes geometricos, vel 600 palmos efficiunt, un quam in mundo extitisset, is haud dubiè turris cujuscunque magnitudinem adaequasset Nullus unquam colossus in mundo erectus fuit, quem non multis parasangis superasset Lector curiosus hinc ducat consequentia circa habitationem, nutrimentum, tyranni dem hujus monstri: quod enim habitaculum tantae vastitatis capax? quod nutrimentum tantae ingluviei sufficiens? certe integer grex ovium caprarumque pro unius diei sustenta tione ei minime suffecisset, pro bolo bovem pro potu fontes rivosque haud dubie exhauuisset; quod operimentum tantae moli congruum? Certè velum nauticum ei aliud non fuisset, nisi strophioli loco, & quinquaginta similia simul assuta pro vestimento: fagi & pini non fuissent nisi tenuis loco bacilli Quodnam autem animal à tanta immanitate tutum fuisset, tantae velocitatis, ut ordinarii hominis passus 50, uno ipse passu comprehen deret; muros & domus quantumque firmas & solidas solius pugni aut calcis illisione prostravisset, exercitus integros haud secus ac messor foenum secuisset; & innumera alia quae curioso Lectori, sicut & de caeteris gi gantibus, quorum vastitatem in praecedent tabula exhibuimus, proportionali ratiocinio evolvenda relinquo. Sed ut Lector rem pro pius aspiciat, hic figuram apponendam duxi ex qua disces proportionem hominum ordi nariorum ad gigantum praedictorum magni tudinem. Fabulae itaque sunt, & anilia deliramenta, quaecunque de hujusmodi prodigiosae magnitudinis gigantibus produntur: Si enim ta lis unquam in mundo extitisset, An non omnium historicorum ingenia in tanta portenti mole actionibusque describendis jam dudum fatigasset? respectu cujus duodecim Herculis agones non nisi ludus puerorum fuissent. Certè cum anno 1637. Drepani morarer, multum sanè cum peritis de hujusmodi invento mon stro gigantis quaesivi, cryptam montis intravi, ubi dicebatur inventum fuisse cadaver; sed nihil horum, quae de vastitate specus supra allegati Authores tradunt, reperi; imò vix puto, altitudinem triginta pedum, quantum memini, constitisse: neque mihi unquam aut pedes manusque, aut cranium similiaque membra, ex quorum proportione ad ordinarii hominis membra facta, in notitiam verae quantitatis praedicti gigantis devenire sperabam, exhibere potuerunt; quod & in Helvetico gigante desiderarem, ubi praeter costas, tibias, faemora, neque caput, neque manus pedesque ostendere possunt: quae partes organizatae uti desunt, ita quoque veritatem rei suspectam faciunt.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 57.6-2-7","label":"57.6 to 57.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/57.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/57.6-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 59.1-2-3","label":"59.1 to 59.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/59.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/59.1-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}