{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 6.6-9","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 6.6-9","ref":"6.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6.6.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Junctis enim Centrum circuli & figurae circumscripta DF, FE, ED, erit DEFE parallelogrammum, juxta 2. 6. quare juxta 29. 1. anguli DGE, & F DG aequales sunt; sed & eidem angulo aequalis est angulus GDE ad basin D G trianguli Isosceli DEG per 5. 1. ergo etiam anguli FD G, & GDE aequales sunt, atque adeo angulus totus GDE per rectam DG bisectus est; sed & angulus DIE per rectam AE bisectus est, ergo commune punctum sectionis I, est trianguli Isoscelis ABC centrum gravitatis quaesitum, juxta hoc enim bisectum, partes semper relinquit gravitate aequales. Sit deinde triangulus scalenus ABC, in puncto medio, & ex quo si ex D basis A C in E hypothenusae AEB medium punctum ex DB & CE lineas duxeris, erit punctum intersectionis linearum BD, & CE in puncto F centrum gravitatis quaesitum. Patet itaque omnis trianguli Centrum gravitatis esse in linea recta ab angulo ad dimidiam ba sin ducta, sive in quo rectae lineae ab angulis trianguli ad dimidia latera ductae concurrunt; Patet etiam, omnis trianguli centrum gravitatis esse punctum, in recta linea ab an gulo ad bisectionem basis ducta, existens ut segmentum ad anquod linea ita dividit sit duplum. In triangulum, reliqui ad basir gulo ABC fiat sectio ad B C parallela per lineam DE, ita ut DA ad DC, vel AE ad EB sint dupla, dico Centrum gravitatis istius trianguli esse punctum F medium in DE linea. Quod etjam. habebis facillimâ methodo, si alterutrum crus vel AB vel AC in tres partes aequales diviseris linea enim per ad cathetum BC, parallela ducta & bisecta dabit Centrum gravitatis. Verùm qui horum omnium demonstrationes desiderat, is adeat Archimedem, Commandinum, Lucam Valerium, Galdinum, ubi omnia fusè demon strata reperiet.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 6.1-5","label":"6.1 to 6.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6.1"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 6-2","label":"CANON V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/6-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}