{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 67.5-8","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 67.5-8","ref":"67.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.5.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quae verò de ejus natura & proprietate Scriptores mira & penè incredibilia retulerunt, hîc enarrare supervacaneum esse ratus sum. Qui ea nosse desiderabit, is Plinium, Aelianum, Soli num, Cardanum, Scaligerum, Ludovicum Vi ves, Aldronandum, Anselmum Boetium Agricolam, Fallopium, Caesalpinum Gesnerum, Licetum, innumerosque alios consulat, qui ut mirum in modum inter se digladiantur, ita mearum partium esse duxi, eos sequentibus quaestionibus in concordiam revocare; quod ea, qua par est, diligentia exequar, ubi priu nonnulla ad materiam plenè discutiendam necessaria praemisero. Tota lis inter Authores exorta non videtur in alio, quàm in varia hujus mineralis de nominatione, consistere, quae uti diversa est ita varios quoque differentesque in Scripto rum intellectu conceptus peperit, tot litium velitationumque exordium. Cum enim Asbestum in variis Orbis terrae partibus natura produxerit, unusquisque à loco natali eidem nomen inscripsit, undè Caristium ab Urbe Caristia, à Carbasa Urbe Carbasium; ab Indica Indicum linum; à Cypro Cyprium denominarunt. Alumen scaiolae ab aluminis similitudine; à Salamandra, eo quod in igne vivat, undè & linum vivum à Plinio denominatum suprà tradidimus. Praestantissimum tamen in Mediterranea India, Arabia & Cypro reperiri, moderni Mercatores asserunt; quamvis in Ligusticis montibus, uti & in Insula Corsica, nec non in Hetruria, imò in Germania, teste Agricola nonnulla hujus mineralis vestigia comparent. Sed nos hisce relictis ad instituti nostri propria progrediamur. Quaeritur itaque primò. Quisnam sit hic lapis, quomodò natura eum, aut quibus modis composuerit, & an re vera ex & sua natura ἄσφεστος καὶ ἀμίαντος est, incombustibilis, & in igne incorruptibilis sit. Solet à natura fieri hic lapis sub figura capillari, colore quandoque albo, subindè cinereo, interdum rufo, aliàs ferreo, siccus quoad externam superficiem & in filamenta solubilis, habet tamen in centro suo, nescio quam humiditatem stabulantem, viscidam & oleagineosam, nullo igne domabilem; filamenta ita constituta sunt, ut & neri & texi queant, non secus ac vulgare linum.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 67.1-4","label":"67.1 to 67.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.1"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 67.9","label":"SECTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/67.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}