{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus 99.5-2-7","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 99.5-2-7","ref":"99.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.5-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Contigit autem, ut eodem tempore quidam curru fabis onusto pertransiret, quas simul ac viderunt, statim pleno impetu currum involantes, cum apertis scaphis nihil reperi rent, suam miserabilem sortem copiosa lachryma rum effusione una ejulatui junctâ contestati sunt postquam verò indigenae fabas illos appetere cognoverunt, statim recentes fabas illis apposuerunt, quas magno gaudio & veluti proprium ipsorum nutrimentum summa aviditate comederunt; atque exindè nonnullis mensibus nullo alio praeterquam dicto, nutrimento usi sunt, usque dum paulatim panis esu assuescerent: postquam verò nostris cibis paulatim assueti essent, eccè viridis, quo imbue bantur, color sensim in caeterorum hominum colo rem abire visus est; deinde sacro baptismate initia ti, idioma Anglicum didicerunt; masculus, qui foemina junior credebatur, statim sacro suscepto lavacro extremum diem obiit; soror verò ejus quae in nullo quoad corporis proportionem à caeteris foeminis differebat, diu supervixit, & uti fertur, iuxta Lennam matrimonio copulata, non ita pridem adhuc vixisse dicitur. Cum verò jam linguam Anglicam didicisset, & interrogata, quaenam & undenam esset, respondit, homines sese esse ex regione S. Martini, ubi maximus ejus cultu vigebat; & cum ultrà interrogaretur, ubinam illa terrarum regio existeret, & quomodò in han nostram regionem emersissent; Respondit, nescir se, hoc tantùm recenti se memoria tenere cum quodam tempore patris eorum pecoribus pascendis invigilarent, percepisse sese sonitum quendam similem illi, qui in S. Albani templo hujus loci, campanarum complosione datur, & cum insolito hoc sono attoniti ulterius progrederentur, tanlem sese in eo, quo capti fuerant, campo reperisse. Et cum rursus interrogaretur; An in memorata regione in Christum crederent, & an Sol illis unquam alluceret; respondit ad primum, Regionem esse Christianam & templis instructam; ad secundum dixit, Solem nunquam nec orientem neque occidentem ab iis videri; neque ullis radiis Solaribus illuminari: seo luce quadam dubia se frui, eo ferè modo, quo ante Solis ortum, aut post ejusdem occasum crepusculorum tempore, nobis modò hîc apparet: distare verò non procul indè regionem multi clariorem, à sua regione haud exigui fluminis latitudine disterminatam.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus 99.1-2-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.1-2"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus 99.8-9","label":"99.8 to 99.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/99.8"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}