{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mundus subterraneus xvii","citation":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus xvii","ref":"xvii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xvii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xvii.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Mundus subterraneus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Observatis omnibus supradictis Naturae operum, nec non subterraneorum effectuum, quae recensuimus, prodigiis, continuò mecum volvere coepi, quaenam in subterranea Oeconomia vis esse posset, tantarum tamque potentium rerum effectrix; intimè quoque non infrequenter subridebam eorum falsa persuasione delusorum placitum, qui Geocosmi molem à DEO Geoplasta ex limo Terrae casuali potius aut fortuita limi congerie, quam certa ratione formatam coagmentatamque fuisse, simplicius opinarentur omni interiori conclavium apparatu omni reconditoriorum Naturae usu orbam, omnibus aquaeductuum incilibus destitutam, solum limo, lutoque post diluvium haud secus ac cassei quoddam coagulum condensatam; caeteroquin Telluris quoddam veluti ἑτόσον ἄχθος, inutile pondus consolidatum desidere, nescio qua mentis pervicaciâ perperam sibi persuadent, quibus verò tum divinorum operum Majestas, tum sublimium à Natura constitutorum finium providentia innotescit: hi sanè interiorem Geocosmi fabricam multò à communi hominum conceptu differentem constitutionem habere fatebuntur, utpote in qua aeterna DEI sapientia, cum fundamenta poneret Orbis Terrarum, in ea mira arte elaboranda, & iuxta architectonicam amussim in ea ritè disponenda, nec non ad necessarios totius Naturae usus in innumera elementorum receptacula disponenda cum ineffabili quadam industria luserit; non minori sane quàm in humani corporis, tot vitalium membrorum officinis distincti, tot venarum, nervorum, fibrarum, musculorumque ductibus instructi, tot caecis meatuum syphonibus pertusi, fabrica constituenda allaborarit. Qua de causa solito molientis ingenii ardore instimulatus nullum non lapidem movi, ut quantum fieri posset, ad adeò abstrusam in subterraneo Vulcani regno latentium rerum systasin profundius penetrarem, minime iis à me hucusque observatis contentus, quidquid in Geographicarum relationum monumentis, quod tum terreni globi formam, tum particularium regionum naturam proprietatemque concernebat, deprompsi, Authores veteres & novos Europae, Asiae, Africae, Americae Historicos, Phylologos, Geographos, Oceanearumque expeditionum circa universum Telluris globum suscepta molimina, quaeque in novarum Regionum mariumque incognitorum inventione detecta fuerunt, naturae prodigia, pari cura collecta intimè ponderavi.","prev":{"citation":"Mundus subterraneus xvi","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xvi"},"next":{"citation":"Mundus subterraneus xviii","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/xviii"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus","quality":"ocr"}}