{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 114","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/114.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"milliaria Italica, remota, voce vehementi sermocinari caepimus, qui & singula verba distinctè se intellexisse per lintei extensionem interdiu, noctu per flammae succensionem, testati sunt; hoc modo, ad Festi PENTECOSTES solemnitatem, & ad sacram Synaxin concepto opportunè verborum tenore populos invitavimus, Lytanias per tubum cantavimus, ad victum necessarium subsidia petivimus, quae omnia se intellexisse, rerum transmissarum docuit eventus. Mirum tamen omnibus visum fuit, hujusmodi prodigioso sono, & veluti voce è caelo delapsâ attonitos populos, ad devotionis exercitium tubi beneficio ad bis mille & ducenta hominum capita, ipsâ nocte ad locum, ad quem invitati fuerant, coacta fuisse; famâ verò volante, ex remotioribus etiam locis complures viros dignitate conspicuos non tam devotionis causâ, quàm videndi, & instrumenti polyphonici incitamento motos concurrisse, mirati sumus; Ubi & novum modum detexi, quo absque alteriùs tubi subsidio, per solam validam vocis intensionem, respondere quempiam sine alia tuba posse, Dei gratiâ experti sumus. Operationes, quas tubi beneficio fecimus hic per praesentem Schematismum, exhibendas censuimus. Addo hisce quae R. P. PHILIPPUS MILLER SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS à Confessionibus (quem de tubo conficiendo, & ritè adaptando, per litteras instruxeram) scribit. Curavimus fieri tubum, per Generalem WERTMILLER Helvetum, juxta eum modum quem R. V. mihi significarat, sat longum. Quo mediante ex arce Eberstorff CAESAR locutus est, & mandavit (loquendo tamen ordinaria voce,) Dominis SCHAFFTENBERG & à S. JULIANO existentibus in Neugebeum, quicquid voluit, & omnia intellexerunt, perfeceruntque mandata ibidem. His itaque sagaciter & solerter intentus jam video, verificari posse, quod jam olim Libro 9. Rusurgiae de Cornu ALEXANDRI, quo ad centum stadia exercitum suum cogebat, alissque novis inventionibus per cochleatos tubos, qui in quantumvis magnam distantiam voces suas propagarent, pollicitus fui, quéis etiam quomodo per ipsorum sonorum varia discrimina Praefectis Belli, AnthiARCHITECTONICA INSTRUMENTORUM ACUST. IIs Antistrategus quisquiam mentem suam clam omnibus manifestare possit ostendimus, quod tamen arcanum reconditius, AUGUSTISSIMO CAESARI LEOPOLDO Mecoenati munificentissimo reservandum censeo, ne omnibus pateat quod in secreti consilii ma nifestationem solis praeordinatis communicandum est. His jam sincero, & germano candore, sine ullo verborum fuco, aut exaggeratione hyperbolica praemissis, nil restat, nisi ut artis hujus principia per sequentes propositiones demonstremus.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 113","label":"PROBLEMA VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/113"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 115","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/115"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}